# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.13-16

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.13 to 9.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.13

CAP. VII. - Quomodo cives Jerusalem propter fugam Baldewini regis conterriti, consolationem receperint. [0629A] Interea rex Baldewinus hoc triduo Assur resedit ut audiret eventum rerum. Sed fama haec crudelis Jerusalem transvolans, omnes eam inhabitantes vehementer perterruit, et in luctum ac ploratum tota civitas conversa est. Coeperunt enim adeo omnium corda metu fluxa deficere, ut noctu et in enebris a civitate recedere pararent, nisi Gutmanus quidam ortus de Brussela, qui vix evaserat, plurimum eis consolationis attulisset et saepius admonuisset ne facile a civitate recederent, donec intelligerent si rex Baldewinus adhuc superesset. Tandem post paululum, fama allata est regem [0629B] adhuc esse incolumen: quod audientes universi laetati sunt et confortati. Et ideo abhinc diebus singulis per moenia diffusi, urbem defensabant ab assultibus Sarracenorum, qui huc in superbia victoriae suae per turmas ad lacessendos cives Christianos assidue conveniebant. CAP. VIII. - Ubi, Conrado stabulario carcerato, Babylonii Japhet civitatem et Baldewini regis uxorem obsidione terruerunt. His itaque decollatis, sed Conrado et Arpino in dextris eorum susceptis et in urbem Ascalonem in carcerem transmissis, Meravis et cuncti potentes Babyloniae in virtute magna, et manu robusta, ad civitatem Japhet profecti sunt ac plurimo assultu, instrumento et tormentis lapidum ac bellico apparatu [0629C] et impetu viros in ea repertos vexaverunt. Caput vero Gerbodonis et ejus crura pretioso ostro calceata et induta amputantes, defensoribus urbis ostenderunt, asserentes regis esse Baldewini, eo quod similis ejus esset: et ideo eos ab urbe exire, et in potestatem regis Babyloniae sanis membris et vita incolumi venire plurimum arctabant. Christiani vero arbitrantes verum, et regis caput et crura procul ostentari, nimia desperatione correpti sunt cum omnibus rebus suis egredi, sibi invicem consulentes, et sic navigio liberari. Erat his diebus regina et uxor Baldewini in ipsa civitate Japhet, quae etiam terroribus attonita et dolore mortis dilectissimi regis, pariter fugam cum caeteris meditabatur inire.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
