# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.17-20

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.17 to 9.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.17

CAP. IX. - Baldewinus rex navigio applicans Japhet, cum gaudio suscipitur a civibus. [0629D] Verum dehinc septem diebus evolutis, rex ab Assur exiens, navem, quae dicitur buza, ascendit, et cum eo Godericus pirata de regno Anglia, ac vexillo hastae praefixo et elato in aere ad radios solis usque Japhet cum paucis navigavit: ut hoc ejus signo cives Christiani recognito, fiduciam vitae regis haberent, et non facile hostium minis pavefacti, turpiter diffugium facerent, aut urbem reddere cogerentur: sciebat enim eos multum de vita et salute ejus desperare. Sarraceni autem viso ejus signo et recognito, ea pars, quae navigio urbem cingebat, illi in galeis viginti et carinis tredecim, [0630A] quas vulgo appellant Cazh, occurrerunt volentes buzam regis coronare. Sed Dei auxilio, undis maris illis ex adverso tumescentibus ac reluctantibus, buza autem regis facili et agili cursu inter procellas labente ac volitante, in portu Joppe, delusis hostibus, subito adfuit, sex ex Sarracenis in arcu suo e navicula percussis ac vulneratis. Intrans itaque civitatem, dum incolumis omnium pateret oculis, revixit spiritus cunctorum gementium, et de ejus morte hactenus dolentium, eo quod caput et rex Christianorum et princeps Jerusalem adhuc vivus et incolumis receptus sit. CAP. X. - Sarraceni Baldewinum regem regressum paululum declinantes, ad obsidionem Japhet denuo revertuntur. [0630B] Jam dies media flagrabat, et rex mox equum ascendens, portas civitatis cum sex tantum illustrissimis militibus egressus est ut lacesseret tantum Sarracenos circumsidentes, et pateret omnium aspectui quomodo adhuc vivus et sospes haberetur. Cognito autem rege vivo et salvo, universa multitudo gentilium, ablatis tentoriis a Joppe, in campos Ascalonis descenderunt, illic per tres septimanas commorantes donec intelligerent si aliqua virtus regi Baldewino ad subveniendum augeretur. Legatio enim regis ad universos confratres per castella et civitates ac regiones propter auxilium directa est. Sed minime hoc tempore auxilium ferentibus Tankrado, Reymundo, Baldewino de Burg, eo quod [0630C] nimium remoti essent, Sarraceni ab Ascalone venientes, obsidionem circa Japhet iteraverunt, donec quindecim dies evoluti sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
