# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.21-24

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.21 to 9.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.21

CAP. XI. - De classe Christianorum. Interea dum haec obsidio ageretur, ducentae naves Christianorum navigio Joppen appulsae sunt, ut adorarent in Jerusalem. Horum Bernhardus Witrazh de terra Galatiae, Hardinus de Anglia, Otho de Roges, Hadewerck, unus de praepotentibus Westfalorum, primi et ductores fuisse referuntur. Sarraceni quidem, qui ex adverso urbem in superiore parte navigio obsederant, videntes tot Christianorum acies adesse, constituerunt cum eis navali impetu confligere. Sed Christianorum naves velis et remis [0630D] ac prosperiore vento clementia Dei praevalentes, valide repressis gentilium viribus, in arido constiterunt, et additis civibus cum ipso rege sibi in adjutorium, urbem ingressi sunt; amplior vero pars in aperta camporum planitie ex adverso pariter fixis tentoriis hospitio resedit. Erat autem tertia feria Julii mensis, quando hae Christianorum copiae, Deo protegente, huc navigio angustiatis et obsessis ad opem collatae sunt. Sarracenorum autem turmae, videntes quia Christianorum virtus audacter facie ad faciem vicino sibi hospitio proxime jungebatur, media nocte orbi incumbente, amotis tentoriis, amplius milliari subtractae consederunt, dum luce exorta consilium inirent utrum Ascalonem redirent, aut cives Japhet crebris assultibus vexarent. CAP. XII. - Qualiter Baldewinus rex cum Sarracenis dimicans, tria millia ex eis prostravit. [0631A] Ab ipso vero die tertiae feriae dum sic in superbia et elatione suae multitudinis immobiles Sarraceni persisterent, et multis armorum terroribus Christianum populum vexarent, sexta feria appropinquante, rex Baldewinus in tubis et cornibus a Japhet egrediens, in manu robusta equitum et peditum virtutem illorum crudeli bello est aggressus, magnis hinc et hinc clamoribus intonantes. Christiani quoque qui navigio appulsi sunt horribili pariter clamore cum rege Baldewino et gravi strepitu vociferantes, Babylonios vehementi pugna sunt aggressi, saevissimis ac mortiferis plagis eos affligentes, donec bello fatigati et ultra vim non sustinentes fugam versus Ascalonem [0631B] inierunt. Alii vero ab insecutoribus eripi existimantes et mari se credentes, intolerabili procellarum fluctuatione absorpti sunt. Et sic civitas Joppe cum habitatoribus suis liberata est. Ceciderunt hac die tria millia Sarracenorum; Christianorum vero pauci periisse inventi sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
