# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.25-28

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.25 to 9.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.25

CAP. XIII. - Quomodo Baldewinus cum triumpho Jerusalem redierit, et post primam suorum interfectionem auxilia Christianorum principum per legatos impetraverit. Rex ergo Baldewinus triumphum de inimicis gloriose adeptus, noctem hanc in Joppe in laetitia magna exegit cum universis peregrinis qui convenerant, habentibus spolia multa. Altera vero die clarescente, [0631C] Jerusalem cum omnibus peregrinis profectus est, pacifice et potenter omnia disponens, et peregrinis ad adorandum Christum et vota sua reddenda in Jerusalem templum Dominici sepulcri aperiri jubens. Ante haec omnia, cum nondum auxilium novi et peregrini exercitus adfuisset, Baldewinus rex anxius et nimium desperatus ob interitum suorum, legationem Antiochiam Tankrado et Baldewino de Burg in civitatem Rohas misit, quatenus festinanter sibi auxilio adessent, aut totam regionem Syriae et regnum in Jerusalem in brevi amitteret, Sarracenorum audaciam et contumacem victoriam annuntians, et quantum casum suorum egregiorum militum nuper ab hostibus passus sit. Qui statim collecto exercitu, Tankradus quidem in circuitu Antiochiae, [0631D] Baldewinus Rohas ad septingentos equites et pedites mille, die statuto, unanimiter ad ipsam Antiochiam convenerunt, Willhelmo Pictaviensi principe in eodem comitatu assumpto, qui nuper post Pascha Domini a Jerusalem adorato sepulcro Dominico ad Tankradum redierat: et nunc per convallem Damasci et Camollam descendentes, sed Tabariam praetermittentes ad Caesaream Cornelli pervenerunt, illic positis tentoriis pernoctantes. Mane itaque facto, ad flumen Assur castrametati sunt, non amplius quam solo milliari ab Japhet hospitari constituentes. Descenderant autem tempore autumni in mense Septembri, quando omnium frugum plenitudo redundare solet. CAP. XIV. - Quod Baldewinus rex advenientibus principibus necessaria subministrans, eis pro Dagoberto patriarcha intercedentibus annuerit. [0632A] Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos. Erat autem Dagobertus in eorumdem egregiorum virorum comitatu, reprobatus ab eodem rege: qui patriarchatus dignitatem recuperare arbitrans, cum Tankrado Japhet descendere disposuit. Unde Tankradus et Baldewinus de Burg, Willhelmus quoque comes Pictavii, pariterque Willhelmus Carpentarius, [0632B] consilio inito qualiter patriarcha restituatur, regi legationem direxerunt, videlicet ut patriarcham in suam sedem relocaret, alioqui nequaquam eos in ultionem suorum Ascalonem posse descendere. Rex horum audita legatione, invitus eorum precibus acquievit, nimium indignatus adversus patriarcham propter subterratam pecuniam. Attamen consilio suorum victus, concessit magnificis illius intercessoribus: ut primum Ascalonem descendant adversus arma et milites regis Babyloniae; dehinc se omnia de patriarcha aequo judicio et consilio ipsorum acturum. Decrevit etiam haec omnia fieri examine Roberti parisiensis cardinalis, episcopi et legati; qui Mauritio aliquo tempore mortuo, a Paschali, Romano pontifice missus, venerat [0632C] ad discussionem et correctionem rerum illicitarum sanctae et orientalis Ecclesiae in his orientalibus plagis.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
