Latin
9.1.33 to 9.1.36
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.33-36
Not analysed yet
CAP. XVII. -De depositione patriarchae praefati, et de ordinatione Evermeri, in locum ejus subrogati. Ibidem vero in medio tantorum probabilium virorum conventu, cardinale praedicto residente et aequo judicio rem examinante, patriarcha, victus et confusus ab idoneis testibus de perfidia et caeteris, obmutuit. Qui in satisfactione Deo et cardinali rebellis et inobediens existens, et in pertinacia suae pravae excusationis permanens, sub judicio omnium fidelium depositus ac anathemate percussus est. Tankradus vero et caeteri principes, videntes rem ex puro judicio veritatis finem accepisse, non ultra renisi sunt; sed rege salutato, in terram Antiochiae et Edessae, patriarcha abjecto, utque aiunt, precibus [0633D] tantorum procerum absoluto, secum abducto reversi sunt. Rex quidem in laetitia et gloria magna remansit Jerusalem. Nec mora, consilio ejusdem Roberti cardinalis, cleri quoque ac totius populi electione, Evermerus quidam, vir et clericus boni testimonii, praeclarus ac hilaris distributor eleemosynarum, vice et loco Dagoberti patriarcha constitutus successit, omni studio religionis ac bonae conversationis, in amore fraternitatis et charitate, illic in templo Dominici sepulcri Deo serviens, et regi Baldewino contra Sarracenos et incredulos fidelis adjutor existens. CAP. XVIII. -Qualiter principibus cum centum et quadraginta millibus Christianorum in sua de Jerusalem renavigantibus, trecentae ex ipsis naves partim ab hostibus, partim fluctibus interierunt. [0634A] Regresso itaque Tankrado cum caeteris principibus supra centum et quadraginta millia virorum peregrinorum, qui Jerusalem hoc anno adorare convenerant, taedio diutinae morae affecti, navigio nunc velis et remis aptato, rege vero salutato, alto mari invecti sunt ut ad terram nativitatis suae redirent, aequore ab omni fervore et turbine ventorum sedato. Sed illis vix duobus diebus in tranquillo navigantibus, circa aequinoctium hiemale serenitas coepit turbari, venti horribiles suscitari, naves usquequaque gravi turbine inquietari, et saevis procellis dejici et quassari, dum tandem nautae et homines [0634B] peregrini fessi, et tumidis fluctibus oppressi, alii attritis velis et remis in profundum ferebantur; alii validis ventorum flatibus dispersi, ac per ignotum jactati mare et vagi facti, Accaron pervenerunt; alii apud Sagittam, alii Ascalonem, civitates gentilium consistentes, aut capti, aut trucidati, aut undis suffocati sunt. Fuerunt autem naves Christianorum, qui perierunt, trecentae, quarum decima pars vix salvata fuisse perhibetur. Audito tantae multitudinis casu in Jerusalem, rex et universi viri et feminae civitatis in nimiam lamentationem et complorationem versi sunt, eo quod tam amara morte tot millia confratrum suorum non solum undis, sed et armis gentilium exstincti sunt.