# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.47-50

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.47 to 9.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.47

CAP. XXIV. - De altera nave Christianorum, quae naufragium faciens, penitus ab hostibus consumpta sit. Altera autem minor navis non recto gubernaculo sulcans, sed ignaro magistro invecta errans, caeca nocte repentino et facili cursu super naves hostium irruit. Quo agnito, magister navis cum septem sociis suis clam exigua navicula evasit, et navem inter hostes destitutam reliquit. Erant enim in eadem navi homines centum et quinquaginta praeter femineum sexum; equites vero septem cum equis suis et plurima armatura. Gentiles vero sentientes [0637C] hanc Christianorum puppim inter se stulto errore allapsam, eam undique coronantes, tota nocte ejus inhabitatores pravi impugnatione vexaverunt, et illi econtra fortiter restiterunt, donec orto mane, non ultra tot millium jacula et vim sufferre valentes, et a defensione cessantes, universi cum septem equitibus et cunctis mulieribus capti et decollati sunt, praeter solum armigerum, qui temerario ausu inter undosas procellas vix nando evasit. Omnia autem spolia occisorum seu submersorum diripientes, inter se partiti sunt gaudentes et exsultantes hanc fortunam victoriae suae sic ex improviso suis manibus incidisse. CAP. XXV. - Quomodo Sarraceni, adveniente Baldewino, obsidionem urbis Japhet dimiserint, et utrinque agros suos excoluerint. [0637D] At Baldewinus rex intellecta hac longa obsidione circa urbem Japhet, et suorum confratrum consumptione, jam paulisper sanitate recuperata, ad Japhet descendere disposuit, ut audito ejus adventu minus Christianos cives Sarraceni terrerent et in urbis obsidione manerent. Sarraceni autem tam potentis regis adventum et vitam incolumem operientes, et illi copias adfuturas aestimantes, nequaquam illic ultra remanere praesumpserunt; sed assumpta occasione Octobris mensis et temporis hiemalis, quo maris procellae amplius intumescunt, reditum suum sine intermissione paraverunt. Rex vero et Christiani urbis Joppe velocibus buzis et remis eos insequi constituerunt, si forte aliqui [0638A] secure et tarde navigantes possent comprehendi. Sed minime opportunitas hoc tempore, aut ulla vindicta sanguinis confratrum Christianorum concessa est. Ipse quidem rex et universi fideles Christi qui Joppe habitabant gavisi sunt super universis quae sibi gloriose acciderant, et exaltati sunt secure dormientes et abhinc agros et vineas excolentes. Ascalonitae vero rege convalescente, minus ultra ausi sunt viros Japhet bello lacessere, sed et ipsi pace gaudentes, et quia manus regis bello vacabat, pariter et ipsi in satis ac vineis hoc anno non parce elaborantes, quieverunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
