# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.57-60

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.57 to 9.1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.57

CAP. XXIX. - Qualiter Pisani Sarracenos urbe egredientes in juste occiderint. Rex autem et exercitus ejus intromissus est; principes vero civitatis et caeteri inhabitatores pacifice [0639D] cum uxoribus et filiis, cum pecoribus et omni substantia egressi sunt. Sed Pisani et Genuenses, videntes eos cum omni supellectile egredi, et gazam illorum inauditam efferri, avaritia vehementer excaecati, fidemque et pactum quod cum rege pepigerant obliti, subito per mediam urbem irruentes cives occiderunt, aurum, argentum, ostra diversi generis et plurima pretiosa rapientes. Populus autem Galileae qui ab arido cum rege urbem intraverat videns Pisanos per urbem discurrere, cives occidere, thesauros inauditos diripere, pariter et ipsi avaritiae flammis aestuantes et jurisjurandi obliti, circiter quatuor millia civium in ore gladii percusserunt, gazam, vestes, pecora, et omnes divitias illorum incomputabiles diripientes. Hac injusta seditione ad extremum [0640A] sedata, rex vehementer indignatus est de illata sibi injuria a Pisanis et Genuensibus propter jusjurandum. Et ideo ne in dolo et consensu ipsius fidem et pactum praevaricari crederentur, admonitis sociis ac domesticis suis, hoc scelus graviter ulcisci voluit, nisi domino patriarcha interveniens et ejus pedibus frequenter advolutus, prudenti consilio regem placatum reddidisset, et utrinque pacem concordiam reparasset. CAP. XXX. - De quingentis Arabibus qui, Joppen bello aggressi, Othonem jugulaverunt. Eodem vero anno post captionem Ptolemaidis, quae et Accaron dicitur, vulgariter vero Acra, in mense Septembri jam mediato, ipso die Exaltationis S. crucis, milites Arabes circiter quingenti in equis [0640B] et armis ab Ascalone exsurgentes, Joppen descenderunt; ac jam sole flagrante medio axe coeli, ante urbis januam assistentes, milites catholicos bello lacessere conati sunt. Et ecce Otho, nomine Altaspata, filius sororis Alberti de Blandraz, miles tiro imperterritus, tantum cum viginti qui aderant ad custodiendam urbem, galea et lancea indutus, quingentis occurrit militibus. Quos plurimo equestri luctamine provocantes, et temerario ausu copias illorum impetentes, novissime medio agmine nimiae gentis permisti, nequaquam ab his extorqueri aut redire potuerunt, quousque Otho inimicorum armis exstinctus cum quinque fratribus ibidem fuisse perhibetur. Continuo Sarraceni ac Arabes ab equis descendentes, capitaque occisorum amputantes, secum [0640C] Ascalonem in signum victoriae detulerunt ut, his visis, cives ad quidpiam audendum animarentur.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
