# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.71-72

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.71 to 9.1.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.71

CAP. XXXVI. - Donimanus, accepto consilio amicorum, Boemundum sub pecunia pristinae restituit libertati. Donimanus his Boemundi verbis et promissis [0644A] acceptis, non parum mente in diversa fluctuans, angustiari coepit quid primum eligeret, quid refutaret. Unde et haec responsa illi dedit: Placent satis universa, quae de ore tuo audivi, si dicta factis inviolabilis fidei compleveris. Sed dextram tibi dare non absque meorum consiliis decet: et ideo in brevi consilium cum illis faciens, eisque tuam intentionem et suggestionem aperiens, aut cito faciam, quod hortaris; aut meorum consiliis acquiescam, utiliora tamen non relinquens. Dehinc post aliquot dies consilio habito, placuerunt universa quae Donimanus a Boemundo audierat et suis retulerat, et idcirco illius petitionem et consilium non ultra debere refutari, sed fieri omnibus bonum et utile visum est; hac tamen rata et firma conditione, ut quique sua lege [0644B] et professione utentes, amicitiam et foedus integre servarent. Quod sic actum est: ac dimidium pecuniae, quod imperator spoponderat, Boemundo remissum est; et solummodo centum millia byzantiorum persolvi et recipi concessa sunt. Hoc itaque firmato et concesso, Donimanus imperatori legationem direxit ad contradicendum auri talentum, quod obtulerat. Boemundus igitur nimium gavisus eo quod jam per biennium vincula et carceres passus, nunc autem quod gratiam in oculis Donimani, Deo miserante, invenisset, et plurimam suae redemptionis clementiam, ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas et in Siciliam pro congreganda pecunia misit, et ut congregatam designata die afferrent in regionem urbis Malatinae, [0644C] ubi reducendus et restituendus erat, concordia quoque et foedus cum Donimano firmandum. Mox universi de redemptione ejus audientes, gaudio et exsultatione repleti sunt, ejusque mandatum studiose adimplentes, pecuniam undecunque contractam et compositam ad locum praenominatum determinata die deferentes convenerunt. Ubi Donimanum et Boemundum, sicut decretum erat, reperientes, in numero et pondere pecuniam ipsi Donimano suisque reddentes, utrinque pariter amicitia et foedere percusso, ad invicem reconciliati et amici facti sunt. Hac itaque pecunia a privatis et cubiculariis Donimani suscepta et reposita, Boemundus datis dextris in vinculo summae dilectionis [0644D] commendatus, liber ab omni deditione cum suis Antiochiam remittitur. In qua non modico gaudio ab universis conchristianorum civibus susceptus, honorificatus et inductus est.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
