# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.73-76

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.73 to 9.1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.73

CAP. XXXVII. - Solymanus propter redemptionem Boemundi inimicas Donimano litteras mittit. Haec Solymanus intelligens, moleste nimium accepit eo quod pecuniae particeps esse nequiverit. Unde adversus Donimanum loquens, Soldanum, regem Corrozan et Baldach, quae est civitas et caput regni Turcorum, cum universis principibus gentilium commovit ut ei adversarentur, et ultra auxilio et gratia regis privaretur, quod Boemundum hominem belligerum et tam astutum in omnibus negotiis rei militaris, et qui semper Turcis regnoque [0645A] Turcorum et Graecorum malum et insidias moliretur, ignorante rege absolvisset. Nec diu, dum hae sinistrae legationes ex accusatione Solymani ad regem Turcorum factae essent, ex his vero regis ira et indignatio cunctorum procerum Turcorum in aures Donimani insonuissent, et variis minis eum suosque perterruissent, et plurimum sollicitassent, quadam die Solymanus in hunc modum epistolam scripsit: Donimane, frater et fili de gente Turcorum, nunc usque vir illustris et acceptus regi et omni regno Turcorum fuisti in bellis et victoriis, quas gessisti. Sed ecce nomen tuum vehementer imminutum est; et nunc apud regem Corrozan, et universam gentem tuam, plurimum viluisti, exosus omnibus factus, eo quod Boemundum tam leviter redimi [0645B] permisisti, et consilium nostrum in hac conventione et redemptione vile et pro nihilo habuisti. Verum si id flagitium commutare volueris regisque iram et majorum Corrozan placare, eumdem Boemundum, quem prae omnibus Christianis magis suspectum habemus, in locum, quem signavero, quasi ad auxilium imitabis, et tunc positis insidiis nostris subito circumventus rapietur. Alioqui scias te nunquam regis gratiam recuperare, et effugere manus et indignationem Turcorum. Cui Donimanus nequaquam acquievit, ne fides sua et omnium Turcorum apud Christianos et caeteros gentiles vilescere videretur. CAP. XXXVIII. - Ubi, Boemundo Antiochiam reverso, Turci Rohas urbem obsidere conantur. Post haec eodem anno, quo Ptolemaide vel Acra capta, [0645C] in mense Maio, Boemundus Antiochiam ab exsilio et vinculis reversus est, Geigremich, magnificus princeps Turcorum, cognatus Corbahan, frater Sochomani, qui regno Jerusalem, quod injuste invasit, nunc per virtutem regis Babyloniae amisso, in primo adventu Christiani exercitus Damascum aufugit, ut illic a Turcis protegeretur, unus de praepotentibus regni Corrozan, collecto exercitu sexaginta millium Turcorum profectus est in superbia et virtute magna ad obsidendos muros et moenia civitatis Rohas, quae et Edessa nuncupatur.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
