# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.84-86

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.84 to 9.1.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.84

Post haec, octo diebus evolutis, et Tankrado praesidium Rohas et ejus moenia vigili custodia procurante, Geigremich et sui, successu victoriae suae et Baldewini captione gloriantes, et adhuc altiora sperantes conari, Tankradum vero et ejus dominium nunc ab urbe Rohas, et omnem Gallorum potentiam facile posse exterminari, nimium adversus eumdem Tankradum indignati, longe majores prioribus contraxerunt copias ab universis locis et regno Turcorum, cum quibus in manu forti in campum Rohas [0647D] ad obsidendas portas et ejus moenia descenderunt, spatiose tentoria sua locantes. Tot itaque millibus et tentoriis, tot diversis hostium armaturis visis, Tankradus non modica angustia coepit aestuare, eo quod tenuis sibi virtus esset militum Gallorum ad occurrendum et resistendum tot Turcorum adunatis et innumeris legionibus. Quapropter accepto consilio, urbem fideli custodia munivit, ac cives confortans, sine diutina mora se cum his adversariorum turmis confligere et viriliter agere promisit. Qui ejus verba consolatoria intelligentes, et eum virum esse grandis fiduciae et audaciae, per muros et moenia diffusi universi urbis cives et milites, hostes excipiebant ac procul repellebant, seras quoque et portas omni solertia munire non differebant. CAP. XLIII. - Tankradus litteras Boemundo mittit pro redemptione Rohas, ad quem ille cum trecentis properat. [0648A] Sed dum hinc et hinc diu praelia consererent, Tankradus, vir astutus in omni opere militari, clanculum legationem Antiochiam direxit in hunc modum: Domino et avunculo suo, Boemundo, magnifico Principi Antiochiae a Deo constituto, Tankradus prospere agere et vivere. Ex quo a nobis recessisti, et me tutorem ac defensorem civitatis Rohas, loco fidelis fratris nostri Baldewini, praefecisti, Geigremich et Sochomanus readunatis viribus et copiis suis repentina obsidione civitatem Rohas et ejus muros occupaverunt, ut expugnatis turribus et moenibus, cives trucidantes urbem exspolient, et me, sicut Baldewinum, captum tenentes, in [0648B] barbaras nationes abducant. Quapropter charitatem tuam, quam semper erga fideles Christi habuisti, considerantes, tribulationes et pericula nostra tibi nota facere decrevimus; quatenus mala et angustias nostras intelligens, citius accitis sociis et amicis ab Antiochia et caeteris locis, festinato ad subveniendum nobis obsessis et oppressis viam insistas; Turcorum minas et jactantiam minuas, et in nomine Christi a praesenti obsidione repellas. Considerare enim te oportet, quod in hac terra peregrinationis pauci sumus et ideo nullius consilii causa est, ut facile ullo taedio laborum aut bellorum adversus hostes deficiamus, qui omni cura et studio invigilant ut nos expugnent et deleant: sed opportune et importune alter alterius onera semper portantes, unum sustineamus, in uno proficiamus, adversa [0648C] et prospera tolerando. Si autem nos pigritia ceperit, aut aliquid indignationis tardaverit vel negligentes ad confratrum auxilium effecerit, nihil utilius super hoc prospicio, quam ut a terra exeamus, et hostibus sine intermissione insurgentibus cedamus. Nam aliquando patet, cum pauci sumus, si divisi et taedio affecti defecerimus, vivere et stare ante virtutem inimicorum nequeamus. His auditis, Boemundus, trecentis raptim equitibus collectis, et quingentis peditibus, profectus est ad liberationem nepotis sui, et catholicorum inhabitatorum civitatis Rohas. Sed difficultate locorum et montium, vel itinere dierum septem plurimum tardasse his videbatur, qui quotidianis Turcorum assultibus et oppugnationibus laborabant.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
