Latin
9.1.9 to 9.1.12
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.9-12
Not analysed yet
CAP. V. -De obsidione urbis Rames, et de fuga vel salvatione regis Baldewini His itaque civitati cum fugitivis militibus immissis, [0628A] et portis clausis, Sarraceni qui eos insequebantur ad societatem reversi sunt, et urbem Rames, undique positis castris, obsederunt. Rex autem vitae diffisus, propter urbis infirmitatem, per quamdam muri fracturam cum solo Hugone de Brulis in Gezela residens, cum armigero suo versus montana Jerusalem diffugium fecit, et tota die ac nocte errans, frustra iter peregit, donec maxima pars Sarracenorum erranti, et Jerusalem tendenti, occurrit: �quibus illi fuga per montana interdicta, graviter insecutione illorum oppressus est, nescius quo vagari coeperit. Rex itaque intelligens, se per montana evadere non posse, jam crastino mane orto, et via aliquantulum recognita, versus Assur civitatem Christianorum secessit, licet sagittis insequentium [0628B] trans loricam paulisper sauciatus: qui per diem et noctem in montanis et deviis multum laboravit, donec tandem in campi planitie sine requie et cibo vel equi pabulo assistens, regionis et viarum coepit reminisci. Mane autem sic facto, Assur intravit. Ubi Rorgius, qui civitatem Caiphas in beneficio acceperat et obtinebat, in laetitia magna illum suscepit: existimabat enim eum cum caeteris corruisse. Sic rex ab obsidione Rames et manu Sarracenorum elapsus, venit Assur. Caeteri vero, id est, Conradus, Arpinus, Stephanus Blesensis, Stephanus de Burgundia et alii milites egregii, turrim quamdam civitatis ejusdem causa protectionis ingressi sunt. CAP. VI. -Ubi Sarraceni, expugnata turri urbis Rames, quosdam Christianorum principum interficiunt, Conradum stabularium captivantes. [0628C] Altera autem die Sarraceni, nec non Azopari, ruptis muris civitatis in virtute magna, ipsam turrim infringere et expugnare fortiter coeperunt ferreis uncis et ligonibus, donec tandem turri cavata, ignem et fumum in ea suscitaverunt, ut sic calore et fumo arctati et suffocati milites, aut perirent aut prodirent. Sed milites egregii, eligentes potius honesta defensione consumi, quam misera morte suffocari et exstingui, tertia die invocato nomine Jesu, confisi ejus gratia egressi sunt, et plurimum cum Sarracenis facie ad faciem dimicantes, plurimo sanguine et strage illorum animas [0628D] suas ulti sunt. Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur. Quod et actum est. Arpinus pariter captus et vitae reservatus est, eo quod miles imperatoris Graecorum fuisse a veridicis testibus illic innotuisset. Caeteri vero omnes cum Stephano et altero Stephano, summis principibus, ibidem decollati sunt.