# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.97-98

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.97 to 9.1.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.97

CAP. XLIX. - Quod advocato patriarcha Jerusalem, rex Baldewinus in Domino confortatus de Babyloniis triumphaverit. Quorum adventum rex ut persensit, et procul dubio jam eos appropiasse, direxit legationem domino patriarchae in Jerusalem, ut sine mora convocata manu fidelium, ad augendas vires et opem contra inimicos properaret. Hic denique regis audito nuntio, pedites centum et quinquaginta colligens, arma aptavit, iter versus Rames insistens, sicut ex mandato regis illi constitutum erat. Post haec rex et universi fideles ad id belli negotium adunati, et communione Dominici corporis et sanguinis muniti, ad [0652C] sex millia in sexta feria urbem Japhet egressi sunt, Lithardo Cameracensi, quia prudens et fidelis erat, cum viris trecentis contra virtutem navalem in ipsa civitate relicto. Rex itaque cum omni comitatu suorum et signis ad Rames descendens, Sabbato illic moram fecit, praestolatus dominum Evermerum patriarcham cum omni manu Jerusalem. Patriarcha vero jam suscepto et caeteris fidelibus Jerusalem, orto mane Dominicae diei, rex quinque * ex equitibus et peditibus ordinavit, ad committenda praelia cum hostibus; ipse vero rex in extrema acie inter equites ad corroborandos et exhortandos suos imperterritus mansit. Pauci quidem equites, numero scilicet centum et sexaginta circumsteterunt illum. Nec mirum si pauci, propter assiduam equorum in [0652D] terra hac defectionem. His ita a rege ordinatis, et signo S. crucis cunctis Christianis a domino patriarcha sanctificatis, signa et vexilla tolluntur; tubae et cornua incessanter perstrepunt, rex et sui ad castra adversariorum contendere parant; quatenus anticipantes bellum, non ultra infidelium turmas impune descendere paterentur. Gentiles quoque jam regem tam proximum adesse et ejus copias comperientes, pariter et ipsi a castris in armis, signis et equis, et intolerabili stridore tubarum processerunt, in multitudine gravi quadraginta millium occurrentes, nec minus et ipsi bellum committere festinantes. Nec mirum, dum sic uterque exercitus in campo appareret, tubae hinc et hinc fortiter insonuerunt, [0653A] et agmina haedum ac infidelium atrociter commiserunt a primo mane Dominicae diei, quae est extrema mensis Augusti usque ad horam nonam. Tunc Dei gratia et misericordia Sarraceni infirmati, fugam arripientes a facie Christianorum caedentium se et persequentium, Ascalonem repedare et intrare contenderunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
