Latin
9.1.99 to 9.1.101
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.99-101
Not analysed yet
CAP. L. -De septem millibus gentilium coesis, et de Willhelmo comite. In hoc quidem praelio ceciderunt septem millia gentilium; cecidit et ammiraldus Ascalonis: ammiraldus vero Acrae et ammiraldus Assur qui vita a rege impetrata et civitatibus deditis, Ascalonem ante hunc annum confugerant, cum omnibus exuviis suis capti sunt. Rex autem, hac Dei et Domini [0653B] Jesu Christi opitulatione victoria accepta, cum universis spoliis inimicorum in gloria magna Joppen ingressus est. De cujus comitatu tantummodo centum perierunt cum milite egregio Reinardo Verdunense, quem rex et universa Ecclesia planxerunt planctu magno, catholicas illi exsequias exhibentes. Erat vero navalis exercitus in latere urbis: qui victoriam suorum adfuturam sperantes et peregrinorum fugam atque contritionem, urbem subito irrumpere devoverant. Sed viso capite decollati ammiraldi et primi Ascalonis, et fuga et strage Ascalonitarum et Babyloniorum comperta, tristes et desperati a statione urbis Japhet velocibus remis amoverunt, Triplamque in spe refugii navigantes ac inibi pernoctantes, facto mane, Ascalonem et Babyloniam [0653C] navigio reversi sunt. Comes autem de Sartengis, Willhelmus nomine qui, mortuo Reymundo comite et avunculo suo, terram et civitates de Camolla haereditario sanguine possidens, successit; et nunc post avunculi obitum plurimo assultu eamdem urbem Triplam vel Tripolin debellabat de novo praesidio, quod dicitur Mons peregrinorum, quod et ipse Reymundus multo robore firmaverat: nihil huic navali exercitui, Triplae hospitato, adversari aut contradicere potuit, propter aquarum fiduciam quam habebant, et urbis intolerabilem multitudinem quae illis in littore ad auxilium semper affluebat. Plurimo tamen conatu et infestatione reditum illorum idem comes impedire moliebatur nunc fundibulariis, nunc sagittariis, sed hi aquis nimiis [0653D] freti, sine contradictione et laesione Ascalonem potenter applicuerunt. CAP. LI. -Quomodo rex Baldewinus, devictis Babyloniis, sata Ascalonia succenderit, bestiis silvarum clamore exercitus perterritis.