# Problema Austriacum 12

Albert von Curtz, Problema Austriacum, PARS POSTERIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-von-curtz/problema-austriacum/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-von-curtz/problema-austriacum/12

quatuordecangulum aequilaterum & aequiangulum inscriptum est quod erat faciendum: Propositum iam esto constructi Prohlematis fidem numeris explorare. In triangulo DOB. Angulus OB D. aequalis est Angulo B FE. vel DBE. & itidem Angulus AD B. Angulo DEB. aequalis, igitur aequiangula sunt triangula. ODB. DBE. FBE. Praeterea quoniam Anguli DSB. FBE. aequales sunt, erunt & reliqui AOB. ABO. inter se aequales, & triangulum OAB. Isosceles, habens duo latera AO. AB. altera alteris aequalia. Est vero etiam ipsi AD. aequalis B I. vel E G. quia vtraque AD. & B I. aequalis est lineae DE. & ipsi BR. aequalis AO. vel AB. Et reliqua igitur RI. erit reliquae O D. aequalis. Capiatur ergo rectae R. I. aequalis N I. & compleantur LN. NP. rectangula. Quoniam in triangulis aequiangulis OBD. FBE, est vt OD. ad DB. ita BE, ad FE. Hoc est. 16. VI. Vt NI. ad BR. ita BE. ad IL. Igitur Quaesita Radix OD. hoc Epilogo prodit. Qualium est AB. vel DB.

---

Albert von Curtz, Problema Austriacum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Problema_Austriacum.
