# Problema Austriacum 8

Albert von Curtz, Problema Austriacum, RVM METHODVS, ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-von-curtz/problema-austriacum/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-von-curtz/problema-austriacum/8

aequalis est rectae gθ. vel. β. per constructionem, erit igitur pariter, vt e β. ad ἀ δ. ita Ae. ad eγ. Ac proinde rectangulum ex à δ. Parametro sectionis, in A E. portionem interceptam Diametri, rectangulo βe γ. & consequenter quadrato E G. aequale. Quod primo ostendi debuit. Iterum quoniam GI. ordinata est ad Hyperbolam BG. Erit quadratum GI. aequale rectangulo BLI. quod fit ex ductu segmenti, seu Diametri BI. in contiguam Parametrum IK. vel ei aequalem LI. quia Angulus ILK. semirectus est. Ex ijs quae itidem post Apollonium Conici demonstrant. Esto enim denuo Conus rectangulus a βγ. Per α. Coni verticem agatur a M. parallela Basi βy. aequalis autem MB. semißi Diametri BL. vel Parametri BC. quae ad Hyperbolae descriptionem assumptae sunt. Emissa autem perpendicularis MB, & vtrinque producta occurrat lateri a β. itidem producto in L. Erit inprimis recta LI Diameter Hyperbolae B Goccurrens alteri crurum trianguli primitiui, vltra verticem in L. Deinde & recta LB. erit assumptae diametro BL. & recta CB. assumptae Parametro BC. aequali. Dico quadratum ordinatae cuitscunque v.g. IG. aequale esse rectangulo ex B I. portione Diametri, quae ab ordinata GI. infra verticem intercipitur, & β I. vel LI Parametro contigua, ordinatae Gl. adiacente. Quoniam enim recta Gl. communis est sectio circuli seu Basis Conicae β G y. & plani LIG. perpendicularis ad planum trianguli primitiui ἀ βγ. ac proinde recta IG. media proportionalis inter β I. & IV. Erit rectangulum β1y. aequale quadrato IG. Sed I β. aequalis est LI. & Iv. itidem aequalis BI. eoquod in triangulis rectangulis βLI. IB v. anguli acuti semirecti sint, eoque alter alteri aequalis. Erit igitur LIB. rectangulum quadrato I G. aequale, quod secundò demonstrare oportuit. Iam porro, quoniam ex demonstratis recta IG. proportionalis est inter BI. & IL. Est à BI. minor quam I L. erit IL. tertia proportionalium maior quam Gl. media trium proportionalium. Ex tribus ergo datis lineis LB. BI. BE. quarum duae LB. & IB. tertia IG. vel BE. sunt maiores Triangulum constituetur BDE. Centro iam D, Interuallo DB. describatur circulus FBH. actisque EDF. ADH. iunganturque FB. S. IV.

---

Albert von Curtz, Problema Austriacum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Problema_Austriacum.
