Latin
iv
Albert von Curtz, Problema Austriacum iv
Unproofread scanNot analysed yet
MATHEMATICO. ginti sunt saecula, ex quo de SEPTANGVLI &QVATVOR DECANGVLI structurâ, in Mathematicorum scholis disceptatur. Maximorum Artificum spes irritas, &plerumque inutiles conatus apud alios leges neque nos ijs percensendis anxiè morari, pretium est. Feliciore circumductu hodiernus dies, &scilicet FATALIS AV. STRIAE GENIVS Problema irrepertum absoluit. Dedit Orbi Austriaco. CAESAREM DECIMVM QVARTVM &decircinato pulcherrimo Lemmati, hac luce, inter publicos bonorum omnium plausus, CORONAM imposuit. Eius Auspicio &imitatione ausa est suo de puluere assurgere, &per innocentes lineas paria describere, paria tentare MATHESIS. Nec de successu ambigimus, demonstrationum fiduciâ, quas hîc leges; &aliorum auctoritate, quibus haec censenda commisimus. Optandum quidem erat, solius Regulae, ac Circini operâ PROBLEMA confici potuisse, Sed neque ROMANI REGIS ELECTIO sine ambagibus fuit; Quo magis ignoscendum est MATHEMATICO, per lineares anfractus &Conicarum sectionum diuerticula incedenti. Strictiùs etiam, pressiúsque multa haud dubiè dici debuerunt. Obtemperandum tamen erat amico, hortanti, ita concipi scriptionem, ne ad periodos singulas resistendum esset, &prospectandus tanquam è MACHINA APOLLONIVS, alia, atque alia demonstrans. Acutiores nonnulla insuper desiderabunt, quae hic adijci debebant, &poterant. Insunt enim eidem PARABOLAE, qualem hic descripsimus, aliarum etiam figurarum latera. Inest TOTA POLYGONO