# Problema Austriacum iv

Albert von Curtz, Problema Austriacum, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-von-curtz/problema-austriacum/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-von-curtz/problema-austriacum/iv

MATHEMATICO. ginti sunt saecula, ex quo de SEPTANGVLI & QVATVOR DECANGVLI structurâ, in Mathematicorum scholis disceptatur. Maximorum Artificum spes irritas, & plerumque inutiles conatus apud alios leges neque nos ijs percensendis anxiè morari, pretium est. Feliciore circumductu hodiernus dies, & scilicet FATALIS AV. STRIAE GENIVS Problema irrepertum absoluit. Dedit Orbi Austriaco. CAESAREM DECIMVM QVARTVM & decircinato pulcherrimo Lemmati, hac luce, inter publicos bonorum omnium plausus, CORONAM imposuit. Eius Auspicio & imitatione ausa est suo de puluere assurgere, & per innocentes lineas paria describere, paria tentare MATHESIS. Nec de successu ambigimus, demonstrationum fiduciâ, quas hîc leges; & aliorum auctoritate, quibus haec censenda commisimus. Optandum quidem erat, solius Regulae, ac Circini operâ PROBLEMA confici potuisse, Sed neque ROMANI REGIS ELECTIO sine ambagibus fuit; Quo magis ignoscendum est MATHEMATICO, per lineares anfractus & Conicarum sectionum diuerticula incedenti. Strictiùs etiam, pressiúsque multa haud dubiè dici debuerunt. Obtemperandum tamen erat amico, hortanti, ita concipi scriptionem, ne ad periodos singulas resistendum esset, & prospectandus tanquam è MACHINA APOLLONIVS, alia, atque alia demonstrans. Acutiores nonnulla insuper desiderabunt, quae hic adijci debebant, & poterant. Insunt enim eidem PARABOLAE, qualem hic descripsimus, aliarum etiam figurarum latera. Inest TOTA POLYGONO

---

Albert von Curtz, Problema Austriacum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Problema_Austriacum.
