# Cornelius relegatus 1.0.77-113

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, Lines 1.0.77-1.0.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.0.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.0.77

Sed frustra; Nam cum in ponte deponunt onm,
Defessi, iamque iterum illud humeris sublevant!
Ingentem adstantium risum excitant, eis
Dicentiu, Ellebori esse opus purgamine;
Quid, inquiunt; nobisne Elleboro opus? quid hoc?
Valeat Asinus, hoc dicentes, ira exciti,
Sese placere minus quo plus student, statim
De pante suam in flumen pracipitam bestiam.
Haec quid velit sibi Auditores Fabula,
Nemo ita stupidus est Asinus ut non sentiat;
Proin si quis adhuc quaeret, quid sibi velit,
A nobis restonsi accipiet nil, sed modo
Eum, quisquis etiam sit, ad hunc Asinum statim
Mittemus, ob eo ipso petitum, quod volet;
Hoc praemonitum volui; nunc optumi viri
Adeste cum silentio, ut Momus habeat
Quod carpat; Invidus quod invideat; et id,
Quod unice expeto, ut audiat quisque aequus, et
Lene candidus, qum quaeprobet, tum quae improbet.
CORNELIUS, trivialis taedium ut scholae
Obrepserat, incusans Magistri inertiam;
Rogat patrem, ut ablegetur in Academiam,
Nactus potestatem viae, sese statim ad
EUGEniam consert, quam deamarat, virginem;
Licentiatum se futurum praedicas;
Inde invicem precioso ornant se munere;
Ut primum ingressus Academiam, curat sibi
Statim abici cornua, fit Studiosus, suum
Rectori dans nomen; mox splendidissimum
Epusum parat, cum congerronibus, alea,
Lascivia, luxu scoede rem prodigit,
Ex hinc eo calamitatis incidit,
Gaudium ut in maerorem vertatur, debiti
Accusatur suis a Creditoribus;
Tum vero ob multa alia scelera proscribitur;
Urbem repetit suam, ibi de laqueo cogitans
Subito argentum invenit, resipiscit, recipitur.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
