Latin
ACTUS PRIMI, SCENA PRIMA. EUBULUS, SOPHIA, CORNELIUS. Senarii., lines 1.1.1.1-1.1.1.49
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.1.1.1-49
Unproofread scanNot analysed yet
QUae cura CORNELI parentum in liberos
Sit, nemo, nisi cui liberi, hoc intelligit,
Namque ut vetus docet nos veriverbium,
Descendit, haud adscendit amoris adfectus,
Atque adeo hinc ipsus, et mater tua unica,
Sollicita cura te eduximus a parvolo,
Habuimus atque amavimus te proprios
Nostros ut oculos; tum vero vel maxime
Curae fuisti, ne vel frangeres pedem,
Aut uspiam caderes, aut congerronibus
(Ut nunc vita et vitia sunt adolescentulum
Fere omnium) tete adsociares improbis.
Hei! quot salute pro tua traduximus
Insomnes noctes, quot saepe integros dies
Nos caute ad vacillantia incunabula
Consedimus! quot duximus suspiria!
Nunc superis sit laus, quod preces audiverint
Nostras, inque bunc nobis te servarint diem;
Sis unicum ut nostrae senectae pabulum.
Quod ut aliquando verum siat, optumus
Faxit creator omnium rerum et parens.
Iam spe sub illa, te perpetuum et stabile
Nobis futurum gaudium, hocte accivimus,
Petitioni ut responsum auferas tuae.
Scribebas nuper, te relicturum gregem
Et pulverem Scholasticum, insimulans tui
Socordiam Magistri, et plagosas manus.
Age ergo, ut lenitatem et indulgentiam
Nostram experiare, certum est hinc perendie
Amicis optumis consentientibus
Aurora postquam illuxit, tete in proxumam
Academiam ablegare, ut arte et moribus
Cultissimis imbutus, post triennium,
Si Fata tantum cedent vitae tempora,
Cum gaudiis regustes Lares patrios.
Et nos et amicos, quin familiam et integram
Tuis politulis decores virtutibus.
Ecquid, responde, haec conditio placet tibi?
Benignitatem omnem parentes optumi
Charissimique in filium abunde praestitam
Vestrum, cum ex hac Oratione patria,
Tum vero reipsa comperi vel millies.
Proin, ceu oboedientem et morigerum decet
Gnatum, omnibus pro beneficiis ex intumo
Cordis penetrali gratias quam maximas
Habeo, referamque debitas, quando licet,
Non unico modio, sed vel toto borreo.
Cumque audiam vos me ex tripiali hoc pulvere
Missuros, est quod gestiam et mihi gratuler!