# Cornelius relegatus 1.1.1.98-137

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS PRIMI, SCENA PRIMA. EUBULUS, SOPHIA, CORNELIUS. Senarii., lines 1.1.1.98-1.1.1.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.1.1.98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.1.1.98

Quare placebis, poclis si remiseris
Ingratum nuntium, et tete abstuleris domum,
Fugiens consortia prava ceu scopulos maris.
Et quoniam laeta frons tibi, atque oculi vagi,
Quae duo in amore maxima sunt mala et bonas
Foemmeum, quod malorum postis omnium,
Genus fuge, ô CORNELI, namque in ore mel,
In corde fel gerit, quin et virtus patet
Huic in fronte, sed sub veste sordidum
Virus latet; fuge, oro, hoc pessimum malum.
Etenim semel in huius si incideris retia,
Numquam inde, quamvis mille tentes id modis,
Tete expedies, studia omnia frigebunt, preces
Omnes erunt inanes, irritus simul
Conatus omnis; quin, quod Gnate maxumum,
Non tantum cuncta perdes membra corporis;
Sed et, avertat quod clementissimus Deus;
Numquam appelles vitae in portum optatissimae.
Nam Scortatores atque Adulteri, Dei
Non possidebunt regnum, docet ut Apostolus;
Sequere hortamen meum hoc; avis non commode
Alls sugit visco illitis, age sequere.
Postremo, ne te aere alieno obstringas, cave.
Quantum fuerit studiis tuis pecuniae
Opus, mittetur a me; tu modo singulis
Hinc tempori satis fac creditoribus,
Ne si tu aliquando illic discesseris, graves
Ad me querelae perferantur, ô cave.
Ne sis sollicitus oro, mei causa, optume
Parens, faciam omne sedulo quod iusseris.
Istud quidem faxit Deus.
O Altissime,
Da nostra sint haec vota perpetuum rata!
Ecquid parentes iam me voltis amplius;
En dimidium thalerum, quem dabis tuae
Marthae nutrici, quae te eduxit parvolum.
Tum vero adito Gastrodem, et Polyplusium
Vicinos atque amicos nostros, ac eos
Iube valere, discessum subindicans.
Eo, ut mandata vestra promtus exequar.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
