# Cornelius relegatus 1.1.3.95-128

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS PRIMI SCENA TERTIA. CORNELIUS. EUGENIA Virgo. Senarii., lines 1.1.3.95-1.1.3.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.1.3.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.1.3.95

Sed ante discessum pauca haec munuscula
A me accipies veri pignus Amoris mei;
Primum annulum hunc, quo tamquam arrba digitos tuos
Orno: praeterea, et has armillas aureas,
Quas manibus applico tuis: et Strophiolum,
Tibi recens molli contextum pollice.
Habeto haec omnia a me CORNELI, et boni
Consulito, atque animum potius quam munuscula
Respicito.
O quas dignas rependam gratias
Tibi, alimentum vitae et dimidium animae meae,
Meus obsecro sis animus, quando ego sum tuus:
Et, quia nil habeo heic praeter annulum aureum,
Quaeso illum recipe a me gratae mentis loco;
Gratiam habeo et ago tibi, tuique hoc munere
Manebo semper memor, abfueris dum mihi!
Non possum nunc quin te amplectar mea suavitas!
Amplectere me CORNELI. quando et ut lubet
CORN. O mel meum! ô Lubentias! ô Corculum!
Ut delicata! ut tenera facta es mea Rosa!
Mea coturnix! mea gallina! mea columbula!
Mea vita! mea medulla! mea festivitas!
Aedepol ego posthac amplius nullus fuam!
At nulla nulla omnino esse videor mihi
Hac hora, qua tui pedes fugam parant.
Ah mi CORNELI, Discidium ingens est dolor.
At EUGENIA, Redire maius gaudium est.
Si fortiter patieris nunc malum, Bono
Post potieris; Maerorem sequitur Gaudium.
Ah recrea me litteris.
Fiet, Vale.
Illa abiit quae me his ornavit munusculis,
Si Sors volet, mox aliam iis puellulam
Invenero; Nunc patria Vale cum civibus.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
