Latin
ACTUS PRIMI SCENA QUARTA. SOPHIA Mater: Octonarii.
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.1.4
Unproofread scanNot analysed yet
SUpreme Deus, scrutator humanarum mentium Deus,
Haut auspicato, quantum intelligo, hinc discessit filius
Meus: Nam pol si is scissem, numquam hinc tetulisset pedes suos.
Quia hac nocte adeo inusitatum somniavi somnium:
Visus mihi est, simulatque ingressus urbem erat statim suos
Adire cives, quos heic congerronibus pro maxumis
Habebat; nempe SUSIONEM, GRILLUM et SORGIUM, improbos
Bonorum filios parentum; et subito cum illis strenue
Potando certare in mediam usque noctem; dein existimans
Se non teneri lege, in aedes, haut scio cuius, hospitis
Irruere framea et usque ad mortem multare omnem familiam,
Nec multo post, ubi clamarant omnes indignissime
Factum esse, Lictores certatim cum telis accurrere,
CORNELiumque cum sociis abducere recta in carcerem.
Certe, multa antidhac animum meum occuparunt somnia,
Sed nullum hoc unquam gravius extitit mihi; Proin Deus
Ne verum illud fuisse audire cogar, animam hanc suscipe
In regna patris tui! Etenim, quae restent in hac terra mihi
Gaudia, tam filium habenti prodigum, imo totum perditum?