Latin · Elegiac couplet
MAGNIFICIS, CLARISSIMIS, Consultissimis et Amplissimis Viris, DOMINIS
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tu condideras inspexi carmina nuper,
Lectaque sunt, fateor, terque quaterque mihi;
Nec tamen evalui cognoscere quid sibi vellent:
Usque adeo obscure scribere, Paule, soles.
Nam tu verba, puto, ex libris accepta Sibyllae,
Quaeque Catonis erant tempore prisca nimis,
Versibus infercis, gaudesque obscurus haberi,
Et velut inducta singula nube tegis.
Errasti hoc tantum, quod mittens carmina, Paule;
Debueras una mittere Grammaticum;