# Cornelius relegatus 1.2.2.1-56

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS SECUNDI SCENA SECUNDA. AURARIUS Depositor, CORNELIUS, SIMON famulus, lines 1.2.2.1-1.2.2.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.2.1

Accede huc Domine, …, Adonai, Iunckere,
Sat cito, si sat bene.
ut Domino meo placet,
Venito inquam, vel vae capiti atque crinibus!
En adsum.
Hoc video, sed quorsum tu Carnifex
Distorques os?
Tu Narrifex, ego carnifex
Non sum.
Quid?
Carminifex volebam dicere
Hui? quam bonus hic est Corrector! Hem manus
Aselle porrige! En cape istud Osculum!
Nun dulce? Consentire videtur qui tacet.
Sed agite! quid iam valtis? responsum date.
Cupimus, Pater, privari nostris Cornibus
Ergo Beani estis?
Sumus.
Quid ergo Beanus est?
Beanus Est Asinus Nesciens Vitam Studiosorum.
BENE.
Haec ergo uterque, quae vobis inicio lora, capessite,
At ego istum penem bubulum retinebo mihi.
Hem! tu istum capiti impone pileum, tu alterum,
En etiam vobis subito induite has Syntheses.
Estisne satis iam nunc instructi?
Nescio.
Est Asinorum responsio. sed dicite,
Quo iam tendetis?
In Gynecaeum si licet.
O Cochleatores beauli, at ego vos agam
In fustitudinas ferricrepinas insulas,
ubi vivos homines mortui incursant boves,
ubi flent nequam homines! Hem coniunctim pergitc
Pergite coniunctim, pergite; iam subsistite.
Quid? iamme sletis? Heu Phoebus post nubilia?
Satis si fletum, incipite Cantiunculam;
Ego praeibo, vos clara subsequimini
Voce, utvos spectatores omnes audiant!
Ni fiat, onerabo pene hoc vestros pedes.
Iam mihi placetis! Cantatum modo satis;
Nunc ego vos animi liberabo angustia:
Adeone Aselli vos istoc verbo beo,
Ita ut risus saliant pectora; vel Virgines
Hic adsunt, ut subinde angustos in gyrum
Torqueatis oculos? Age tu CORNELI in tua
Ecquam etiam habuisti in patria pulchram Amasiam?
Nullam unquam quod sciam!
Dic mihi vera obsecro.
Quod Veritas, dixi!
Sed hoc ego nego!
At hoc qui potes?
Quin me tua Dominatio
Egregie fallit; cui sinon esset grave,
Inquirerem, anne in hoclaterot sacculo
Puella; Hem CORNELI cuius quaeso haec manus?

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
