# Cornelius relegatus 1.2.4

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS SECUNDI SCENA QUARTA. PAULUS Philosoph. CORNELIUS, SIMON. Senarii.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.4

Procumbite ad genua: quae vestra est patria?
Lieflandia.
Quos sodes praeceptores domt
Habuistis?
Sedulium, Phylum, Ponocratem.
Vah! Hi nunc sunt Germaniae pol lumina;
Quos illi vobis explanaverunt libros
In litteris, in liberalibus artibus,
In optumis quibusque studiis; quae quidem
Virum bonum atque ingenuum scire condecet?
Herodotum, Thucydidem, Cornelium
Tacitum, Livium, Apuleium, Arnobium,
Platonem, Aristotelem, Sophoclem, Tullium,
Plautum, Terentium, Virgilium, Statium;
Horatium, Iuvenalem, Senecam, Persium,
Nasonem, atque alios plures ex simili foro.
Omnes verae eruditionis praesules
Sunt, atque antistites, quos plane ediscere
Invaret, si sufficeret ingenium tuum.
Sed age? quidnam tu de Apuleio iudicas?
Quid aliud, nisi quod literarum luminae
Quos tu dixisti praeceptores optumos,
Gravibus verbis excultum, et sapientissimis
Senteniis perquam esse stipatum librum;
Idem et ego sentio, probans clarissimes
Patronos, ut Capitolinum, Lactantium,
Augustinum, Marcellinum, Macrobium,
Servium Honoratum, Isodorum ac Aurelium
Cassiodorum, Priscianum, cum Falgentio,
Cum Covio, cum Nasio, et Volsanio;
Isthaec quidem ignota mihi sunt nomina, at tibi
Heic tantum, quantum praeceptoribus meis
Largior, inprimis quando ornamentum ad Styli
Atque eruditionis inde exceperim
Accessum haut exiguum.
Ecquam ebsecro breviusculam
Tenes adferre ex Apuleio sententiam?
Teneo.
Dic ergo sodes.
Ubi uber,ibi tuber.
Pol tu me isthac responsione, gaudio
Totum delibutum reddis, ô mihi liberi
Forent tali ingenio et memoria praediti!
Ecquid versatus es in antiquitatibus?
Ita sum.
Age cedo, Pileus apud Antiquissimo
In quo usu fuit?
Adversus pluvias, illius
Adeo ut per vatem Ascraeum fiat mentio,
Quando pulchre monet; Tibi Pileus esto paratus
In capite, ut minime madefiant imbribus aures.
Quale fuit signum?
Libcrtatis, et nist
Mefallit animus, apud romanos.
Optume,
Unde eius ducitur Etymon vocabuli?
A materiae ratione parandae, qua fere
Fit …, quod est, si recte adhuc scie;
Condensare, coarctare.
Pol rectissime
Respondes, horum tu fili carissime
Ne obliviscaris oro que pocre tenes,
Concipio mihi de te spem maxumam; hinc modo
En accipe Sal sapientiae et Vinum tibi,
In nomine Patris, Filii, et sancti Spiritus,
Disc in pace.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
