# Cornelius relegatus 1.2.5

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS SECUNDI SCENA QUINTA. AURARIUS, FRIDERICUS, CORNELIUS. Senarii.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.2.5

Magnifice Domine Rector,
Adest Studiosus qui cupit nomen dare
In Matriculam.
Aedepol vix illiego vace
Aliis onustus rebus; accedat tamen,
Tantillum temporis meis laboribus
His subtrabham.
Heus CORNELI te voco!
Quis vocat
Me?
Ego, proprius ad Magnificum huc accerseris;
Magnifice Rector, rogo tua Magnificentia
Me in album referat Studiosorum.
Quando age
In nostram venisti Academiam?
Ante triduum.
Adeon? recens? quando amisisti cornua?
Vix hora abiit.
Bene est, quod est nomen tibi?
CORNELIO.
Illud nomen hic clarissimum
A conscientia mala, tu reddito
Illud felicius ut in omen exeat;
Sed quoniam intelligo te privilegiis
Fruisci nostris velle, has leges pellege,
Quas te observaturum probe, mihi dabis
Iusiurandum, huic tabulae impositis primoribus
Digitis. ----------
Dedifti grande iusiuranduci; ergo vide
Ut serves, quo ammus tuus in portu naviget.
Nunc ecquid habes argenti, quod Academiae
Debetur fisco?
Habeo, modo quantum solrere
Me deceat indicetur,
Florenum, sies
Parentum si proles mediocris ordinis;
At si patricius, partem numerabis duplam.
Patricium me dicunt; Habe ergo quod petis.
Habeo lubens; Tu nune vale, et bene ambulae.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
