# Cornelius relegatus 1.3.4.1-55

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS TERTII SCENA QUARTA. CORNELIUS, GRILLUS, SORGIUS, SIMON, DONATUS, HOSPES, lines 1.3.4.1-1.3.4.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.3.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.3.4.1

Parata est hospita cena ut dudum petieram?
Sic factum, Sed abi tam diu tui hospites?
Profecto ferculis tuis nocet haec mora;
Adstant prae foribus.
Quin iubes has ingredi
Aedes?
Iam fiet; Heus SORGI et GRILLE ilico
Accedite, omnia sunt parata, vos hera
Exspectat intus.
In nolis mulla mora erit,
Namque intestina nuno nobis diu crepant,
Dudumque dentes convenisse cibum volunt;
At mea mens est per Bacchum tota in poculis!
Salve ergo CORNELI.
Salvete iterum mihi.
Salvete mihi optumi hospites, in tempore
Adnos venitis, quod rerum nunc omnium
Est primum; quaeso procedite, ne ferculis
Prolixa oratio noceat; namque omnia
Parata sunt in aedibus.
Venire vos
Ex animo gaudeo.
Mihigratissimus
Adventus vester.
Habemus gratiam omnibus.
Heus puer adesdum heic instrue mensam, et fercule
Curata apponi, ut accumbamus ilico.
Quin ecce! mensa adornata est et fercula
Huc fert ancilla.
Mox
manibus date
Nostris aquam.
Faxo here lubens, en adfero.
Age tu DONATE heic interim vitra elue;
Tam magna quam parva; hilaris namque esse cupio.
Fiet.
Nunc ergo accumbamus, te transfer huc.
GRILLE latus in dextrum, tu SORGI hoc claudito
Sinistrum, at tu hospes scamno huic inside, et meas
Fucundis hospites exhilarato iocis;
Ego hunc tenebo locum, ut si modo liceat tua
Pace impetrare, post adsideat mihi huc
LUBENTIA et nobiscum chartis lusitet;
Per me licet, modo si libet; vos hospites
Depromite quisque cultrum, et sumite quod iuvet
Palatum, nam de capiundo cibo, hospites
Idemtidem admonere, non moris mei est;
Ego quidem dum venter inanitate adhue
Mihi murmurat, glutiendo nulli cesserim;
Quid tu vero SORGI anne hodie ieiunium
Tibi indixisti, aut nihil appositum quod placet?
Tacesis, namque ego latrantem atque iratum satis
Placavi ventrem.
Ergo … tibi integrum hos
Propino vitrum.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
