# Cornelius relegatus 1.3.6

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS TERTII SCENA SEXTA HANSIUS, FRIDERICUS, VALENTIUS. Senarii.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.3.6

Magnifice Rector; iterum venati sumus
hac nocte, et Leopores tandem cepimus duos,
En illorum spolia! uterque dati sunt cito
In caveam.
Demiror profecto, insania haec
Quo tandem evadet? tat turbas modo movent
Degeneres illi nati, ut totum Musicum
Dehonestens coetum, facta vel turpissima
Sibi mera persuadent esse …;
AEquum est, in istas noctuas ut iustius
Statuatur exemplum, quod alios terreat;
Quid vero perpetrarunt, commemora mibi?
Tres numero erant, hi pene sub horam tertiam
Forum boatu cum magno transcurrere
Et pergere recta ad Asmi Cauponis (sibi
Qui nuper duxit pulchram uxorculam) domum.
Quo postquam pervenerunt, ilico hospitem
Ceperune provocare, atque intromittier
Voluerunt; Asmus illos ebrios, simul
Et mediam abisse noctem intelligens, crebra
Negabat aditum, at illi tum ferocius
Et calcibus insultabant ianuae, inque eum
Gerebant hospitem maledicta plurima;
Quid vero hospes?
Quid? devorabat omnia
Sed anne tum vos prosiliebatis?
Minime, sed exitum
Perpendentes in angiportu sistimus.
Quid ergo ulterius?
Quando operam et oleum viden?
Se perdere, frameas vagina liberant,
Ipsique ianuae et fenestris vim inferunt;
Mox proruunt vicini foras, atque uno
Exclamant ore, factum esse indignissime:
Ibi ego tandem mea hasta sociis innuo,
Qui subito in spsos armata in surgunt manu,
Urum in fugam agunt, duos deiciunt in fuga,
Quos captos recta inde abduximus in carcerem.
O facinus audax, et ferendum nullibi!
Sed ecquid praefecte Vigilum illorum tenes
Nomina?
Non teneo.
Paenam debitam luens
Mihi, modo sint inscripti. Huc quaeso revertere
Secunda; ego interim expiscatum nomina;
Ad eos meum mittam Valentium.
Vale.
Valenti, ad Studiosorum caveam te cite
Hinc aufer, et pete inclusorum nomina;
Sividero esse alumnos nostrae Academiae,
Secunda emittentur.
Abeo ut eos interrogem.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
