# Cornelius relegatus 1.3.8.123-169

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS TERTII SCENA OCTAVA. FRIDERICUS Magn. R. IUSTUS Adsessor. PHILIPPUS, lines 1.3.8.123-1.3.8.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.3.8.123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.3.8.123

Ex quo prodire non licebit, donec abierint
Dies octo: nunc alterutrum vobis eligite, mox;
Magnif Rector nobis neutra conditio placet;
Id credimus! Neque nobis vestra placet petulantia;
Quid cessatis? Valenti abi reclusum carcerem;
Valeat ingratus carcer, nos dabimus pecuniam,
Sed praescripto numero aliquid remittatur rogo.
Quantum ergo dabitis.
Mihitantum Rhenanus unicus
Adhue superest, quem mater, cum discedercm domo,
Dedit, hunc dabo.
Mihi adhuc est integer Ioacbimicus
Hunc habeatis.
Meditata haec cuncta et comparata sunt
Derisui, quod aequa mente ferre non decet,
Abite in carcerem.
Non, hercle, vos illusimus;
Hoc tempore nobis in promtu non plus pecuniae est.
Promittitis, vos intra quatuordecim dies
Daturos?
Sic, sed numerus imminuatur quaesumus.
Numerabitis ergo quindecim, sed volumus sine mora.
Spondeo.
Promitto.
Nunc quod leges nostrae postulant;
Quodque officium meum requirit inimicitias
Componam, quae sunt ortae inter vos, Asmum, et Hansium,
Ne forte in ultionis rabiem concitemini.
Domine Philippe, iuramentum illis modo praelege;
Vos autem attentite, et praeeuntem verbis sequimini.
Ego Cornelius et ego Grillus fateor lubens,
Ego Cornelius etc.
Quod Cauponi fores nec non fenestras fregerim.
Quod cauponi
Quod plurimis maledictionibus eum carpserim
Quod plurimis
Quod merito ab Hansio ad Rectorem delatus siem.
Quod merito
Quod iusta mulcta memet Magnificus affecerit.
Quod iusta
Et quod nolim, dum vixero, ulcisci hanc iniuriam.
Et quod
Sic me Deus adiuvet.
Sic me
Satis
Iam abite, et deinceps vobis bene cavete.
Cavebimus.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
