Latin
ACTUS QUARTUS ACTUS QUARTI SCENA PRIMA. CORNELIUS, SUSIO, DONATUS. Senarii., lines 1.4.1.100-1.4.1.154
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.4.1.100-154
Unproofread scanNot analysed yet
Dic, quot tibi Corneli convictores modo?
Nae pauculi.
Quot ergo?
Vin sunt duodecim,
Eho! num parvus tibi videtur numerus hic?
Parvus certe.
Sed ego cogor tot cantharos
Evasuare illic, quot mensae mihi adsident;
Nam singuli mihi dum propinant, singulis
Si recte adhuc morem memini Academicum,
Est respondendum.
Obsecro, tace, quid duodecim
Moraris cantharos? memini te bis decem
Olim intra ternas horas evacuare; Quid
Mussas?
Sed nunc alia est diaeta mihi, quia
Dum peregre hinc abfui, bibi dulcacidum
Semper Lyaeum; sed faciam periculum
Adhuc hodie quid valeam, modo cerevisia
Sit vestra boni valoris.
Pol! coloris et
Valoris optumi; At eccum puerum cantharo
Redeuntem: nunc ipsus mox confitebere
Cuius precii siet; Heus puer vitrum ilico
Elue, et infunde, quam adfers huc cerevisiam,
Hem Susi, hoc vitrum tibi propino, sit salus.
Benedicat Bacchus.
En totum unico hausiulo!
Placet, fideliter respondebo.
Salus.
Salus: En respiratione idem unica
Exhausi.
Ecquid tibi placet?
Satis;
En ecce valorem rufus indicat color,
Qui totus purus est, totus pellucidus,
Nusquam lymphatus, Zythusque ipse sic sapit
Quasi esset Rostochiensis aut Hamburgicus
Aut Servestanus, aut bonus Broihanius;
Ita est.
Moxne ibimus?
Extemplo, heus puer adferas
Mihi pallium, atque pileum, dein Caceos
Dato in splendorem.
En Domine omne adfero tibi!
Quod postulas; Nunquid iam nunc cupis amplius?
Sic, a cena me cum famulo accedito
Ad mensam, tu minorem, ille adferat facem
Maiorem, et facite, ut cum illis fuerit opus, statim
Sient paratae.
Memor ero.
Nunc tempus est
Ut eamus, atque accumbamus.
Tui prae, ego sequar;
Siquidem ita lubet, ego morem tibi geram lubens.