# Cornelius relegatus 1.4.10

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUARTI SCENA DECIMA. SUSIO, GRILLUS, SORGIUS. Septenarii.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.10

Proviso quid rerum foris iam Sorgius gerat;
Sed ipse adest; quid agitur Sorgi?
Statur, et hunc quidem in
Modum;
Video, sed quid tibi Sorgi?
Doelo.
doles?
Quaeso dolorem paululum remittito tuum!
Quaeso dolorem paululum admittito dicas.
Satin
Compos tui es? Ne quaeso admiseris quod non potest
Pelli tua ex sententia, ubi volueris; At velim
Mihi ex animo loquare modo, tuus iste gravis dolor
Nihil realxatust? Taces?
An intentus siet
Quaeras.
Quid ergo hic atri consecutus es auribus?
Nihil atri et albi totidem.
Unde ergo hic intentus dolor?
Si quo modo queam tollere, paratum senties.
Eheu curae leves loquntur, ingentes stupent;
Committe quaeso curas auribus frater meis.
Faciam scias; Modo noster popularis Cornelius
Proscriptus ad deccnnium.
Quid ais? proscriptus est
Cornelius? Audin' Grille quae locutus Sorgius?
Audio, sed nondum credo illi.
Si mihi non creduas
Ito ad tabellam ibi invenies quae dixi.
Susio
Eamus.
Sorgi sis comes.
Etiam Cornelii.
En Grille, vera memoravit.
Numquam hoc speraveram.
Numquam hoc speraveram
Frustra est, Numquam hoc speraveram.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
