# Cornelius relegatus 1.4.11.58-115

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUARTI SCENA UNDECIMA. CORNELIUS, HARPAX, NOVELLUS, SMUTZO, LUBENTIA, lines 1.4.11.58-1.4.11.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.11.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.11.58

O tergum! ô brachium! ô lumbos! ô caput! ô pedes!
Iam discede ad parentes cum bonis novis;
Et facito, ut quod reiliquum, accipiamus debiti.
Ah illi abierunt corvi! quos; sed teneo me;
Quid adeo tristis es Corneli mi pater?
Ah tun' me patrem appellas? Ah violentia
Fragnor doloris, atque diffluentium
Maceratione viscerum in ultimam luem
Consumor.
Hem huius Cornelioli nomine
Te hac voce saluto, quia hic filiolus est tuus,
Quem tibi recens enixa sum.
Ah Lubentia
Pudet pigetque.
Hem pudor hinc incassum cadit
Pudere oportuit, quando mihi adhinniens,
Pudicitiae fregisti vi repagula.
Per suprem: Regis regnum iuro, ut mihi
Extra unum te mortalis nemo corpore hoc
Corpus contigit, ut me impudicam redderet!
Hei! hei! Puelle Oculos Vocativos habent,
Ablativas manus; Dativum possides?
Conceditur Genitivus, mox sequntur hunc
Accusativus, Nominativus; Cave,
Cave hos ô iuvenis casus si recte sapis.
Quid virgines incusas? hunc infantulum
Corneliolum excipe osculo, arridet tibi;
O auree ocelle Amoris qui donum et decus!
Vale Corneli.
Quid? deseris tuum
Infantulum?
Tuus est nunc.
Meus est et tuus.
Recte; quandoquidem tuus est, Corneliolum habe
Et retine donec rediero.
Ah Lubentia
Recipe hunc, mihi migrandum.
Nunc non audio
Quaeso audias.
Vale, vale, non audio.
Ah sine te exorem;
Non audio.
Ah sine,
Dabitur victus vestitusque necessarius
Corneliolo.
Quid praeterea?
Decem minae,
En dexteram! en fidem! en osculum pro pignore!
Miseret tui me; Recipio hanc prolem, sed ut
Serves promissa.
Sic servabo per Iovem;
Vale.
Illa abiit, proin me quoque coniciam in pedes;
Poscit tempus modo; ne plures advolent,
Atque ingravescat dolor; Ah cor mihi mortuum est
Metu, unde auxilii nunc copiam parem?
Spes atque opes sepultae sunt vitae meae;
Hei mihi, ubi sum? quid ago? quave insisto via?

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
