Latin
ACTUS QUARTI SCENA TERTIA SORGIUS, GRILLUS, SIMON. Tetrametri.
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Heus heus Corneli aperito actutum nobis aliqui stium;
Quid cessas? aperi inquam.
Quis ad fores?
Ego sum.
Quid ego sum?
Sic loquor heus aperi, vel fores toto convolvam cardine.
Satis pro imperio quisquis es.
Quid verbero? num murmuras?
Nego, sed, quis es, hanc vasto qui pepulisti ianuam impete?
Mala merx, etiam quis ego sim em rogitas? Grillus adest.
Obsecro
Te Grille ignoscas mihi, namque alium ac es, tete esse censui.
Si deprecaris culpam, mitto te, sed ubi Cornelius?
Nescio profecto, nisi fors mensae adhaereat, nam hospitem
Eo secum hinc abducebat novum.
Quem dicis hospitem?
Non novi hominem, neque quod sciam antea unquam vidi oculis meis.
Tu si non nosti, facito ergo nos ut noverimus.
Susio
Ei nomen erat.
Audin' Sorgi? Susio reversus est:
Audio, sed quali fronte erat?
Oblonga, truculentis insuper
Oculis tovum videbat, Et nisi me memoria fefellerit
Ex Ungaria advolarat.
Certe purus putus ipsus est.
Quin imus et audimus secum quid adportet novi?
placet:
Ego partier vobiscum me hinc auferam; nam Iunckerus meus
Ita iussit, ut comitarer vesperi, atque hanc adferrem facem.
Venimus ergo nos tempori.