# Cornelius relegatus 1.4.4

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUARTI SCENA QUARTA. OCYPUS, HARPAX. Senarii.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.4

Minus malum hunc hominem esse opinor, adibo eum;
Heus tu hirquina barba, responde quod rogo.
Eho priusne salutas?
Nulla mihi data est
Salus.
Tantundem ergo hic accipies; quid cupis?
Ecquem hac in urbe novisti hominem? te rogo.
Ita egomet me novi.
Ludis me, alium volo.
Quod est ei homini nomen? dic.
Cornelius.
Cornelium novi, quid illi adfers novi?
Epistolam hanc.
Quid illa habet boni?
Nihil
Boni, at mali multum.
Obsecro quid illud est?
Persaepe multiformes de eius moribus
Distortis, atque vitae incontinentia
Querelae missae hinc ad parentes optumos,
Quod poculis, quod lusibus, libidine
Aliisque stagitiis heic tempus exigat;
Omnemque misere dilapidet pecuniam;
Quod multo item alieno teneatur aere, quod
Ob grave facinus coniectus siet in carcerem;
Haec atque alia resciverunt compluria.
Deum immortalem quae mihi narras nova!
Haec omnia parentes resciverunt?
Ita est;
Quid erge?
Quid? eos morbus invasit gravis
Ex aegrtudine hac, nec spes vitae amplius.
O miserum modo Cornelium!
O miserrimum!
Parentes condidere testamentum, eo
Cornelium abdicarunt omnibus bonis.
Quid? abdicarunt?
Sic.
Ingratum ô nuntium!
Nam mihi adhuc soli debet undecim minas;
Si debet, debebit semper, numquam bonis
Paternis potietur, satis hoc Epistola haec
Dicet, quam exaravit noster Notarius.
Gravi hercle ariete pectus percutis meum;
Ha! quam technarum praesens mundus plenus est!
Nusquam amplius est Fides: Fides res mortua est.
Haut mihi tu id imputes, si quid tibi debeat;
Sed heus,' ubi ubi est?
Id ego admodum incerto scio,
Nisi eum apud hospitem offenderis.
Ubi is suam
Tenet sedem?
In tertia ab hac proxima domo.
Eo ut Cornelius hanc perlustret Epistolam;
Sat cito veneris istoc cum Cordolio tuo.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
