# Cornelius relegatus 1.4.5

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUARTI SCENA QUINTA. FRIDERICUS M. R. VALENTIUS. GERHARDUS hospes. HARPAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.5

Demiror, quid sibi tanta caterva hominum velit, sane insuetum hoc;
Omnes hi M. R. Corneli Creditores sunt.
Prodibo ut quod discupiant audiam. Excipio vos una omnes
Salute.
Eandem tibi remuneramur Mang. Rector.
Quid est, quod Consilium aut meum auxilium efficere vobis possit?
Est tale negotium quod aeque singulos nos contingit,
Verum me inprimis.
Agite ergo commemorate mihi quid illud sit.
Scies; Cornelius qui in carcerem coniectus erat nuper,
Omnibus est nobis alieno aere obstrictus: Ubi eum appellamus,
Idem est, quasi lympham ex pumice postules; quare operam imploramus
Tuam, ut eum cogas solvere sponte, aut duro carceri includas,
Donec persolverit extremum nummum.
Agite in ordinem vosmet
Locate: Quod tibi nomen?
Gerhardus.
Quantum tibi debet?
Centum florenos pro cibo ac potu; sed quod meae gnatae
Sic per vim usuram cepit corporis, eam et concubitu fecit
Gravidam, pro crimine istac Plutoni corpus et animam debet.
Prohibeat hoc Deux. Quod vero tibi nomne?
Mihi est Harpax
Nomen, qui egenus institor sum.
Quantum ergo tibi debet?
Vel undecim minas.
Quantum Chrysostome tibi?
Centum.
Marcas.
Quantum tibi Morsio?
Octodecim florenos.
quantum Hanno
Tibi?
Triginta thaleros.
Quis tu?
Novellus; sum Sartor.
Tibine ergo etiam aliquid debet?
Sic, duodecim florenos.
Quis
Tu vero?
Smutzo vocor, cui Cornelius decem debet
Ioachimicos.
Annon tu Carpzovius tonsor?
Sum.
Quantum ergo
Desideras?
Tres thaleros.
Annon tu es Asmus?
Asmus sum,
Debetque mihi Cornelius sex thaleros.
Quantum lotrix
Tu denique postulas?
Tres thaleros.
Numerastis quoque recte?
Ita.
Colloquar cum eo, vosque opera et arte iurabo, ceu munus
Meum requirit. Vos redite huc singuli post tres horas,
Ego interim curabo accersier Corneliuns vestrum.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
