# Cornelius relegatus 1.4.8

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUARTI SCENA OCTAVA. OCYPUS, CORNELIUS, VALENTIUS. Senarii.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.8

Perreptavi omnem urbem, nec te offendi uspiam.
Credo et non credo, at quando advenisti Ocype?
Heri circa meridiem;
Hem Harpax rettulit
Mihi vera. Plumbum in pectore gestare videor;
Quantum adfers mihi pecuniae?
Nihil adfero.
Praesagit animus nescio quid mihi tristius
Tergo imminere; parentes etiamnum vigent?
Fortassis.
Qualis haec dubia responsio?
Mitte ista, et accipe hanc Epistolam tibi
Haec te docebit omnia, mihi morarier
Diutius non licet.
Abi ergo ad patibulum!
Si tu mecum es futurus pro uva pensilis.
Ille abiit; nunc resignabo hanc Epistolam,
Ut quid novi apportet, videam; ignota haec manus!
Discrucior miser animique sollicitudines
Gravesque curae me ad mortem usque macerant;
Nunc nunc est finis omnis gaudii mei;
Nunc nunc nihil sum nisi maeror, cura et dolor;
Uterque parens decumbit; ah lethaliter,
Atque ob flagitia me abdicarunt: pessume
Factum; quod tam parentis imperium lene
Reieci perfidus, et tam turipiter lupis
Servivi heic obscaenissimis, bei qnid fleo?
Est sera nimis in fundo paenitentia,
Probum esse oportuit, qui nunc probus esse vult;
Hei! estne Testamentum conditum? factum,
Unde autem tantum nunc sumam pecuniae
Ut creditoribus satisfaciam? Hei sacrum
Interque saxum sto nec quid faciam scio,
Surripiamne ex aliorum clanclum aerario?
Vereor patibulum: O si superstites forent
Adhuc parentes, me provolverem ad pedes
Eorum, et culpam deprecarer millies!
Nunc frustra spero, tinniunt aures mihi
Quod uterque extremum vitae efflarint spiritum
O caelum! ô terra! Abrumpite hunc Cornelium!
Etenim Salus communis haec divinitus
Mihi scelesto non potest contingere.
Sed quem video ad me recta protollere gradum?
Profecto nisi me fallunt couli, Cursor est.
Abdam me ex illius conspectu in angulo hoc.
St. St.
VA. Dominus Cornelius citatur ad Rectorem, exclusionis sub poena.
Hei mihi!

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
