# Cornelius relegatus 1.4.9.84-124

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUARTI SCENA NONA. FRIDERICUS, VALENTIUS, IOANNES, IUSTUS, VIGILANTIUS, lines 1.4.9.84-1.4.9.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.9.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.4.9.84

Mihi triginta thaleros pro vino Cretico.
Mihi duodecim florenos pro sartis vestibus.
Mihi decem Ioachimicos pro adsutis calceis.
Mihi tres thaleros debet pro sanato rulnere;
Mihi sex thaleros debet pro epota cerevisia;
Mihi tres thaleros pro purgatis subuculis.
Hac summa in ingentem excrescet numerum; Quid adhaec ais?
Nihil nisi quod tam pulchre meminerunt numerum.
Eho. Tun' audes verbero nosmet sic luaificarier?
Tun' audes dicerc id, quod nemo antehac ausus suit?
Hucne advenisti audaciae columen dolis? Num habes
Ut sis solvendo?
Si me ipsum quaeram vix id sciam;
Ille omnes quotquot hic sunt pro ludo et iocis habet,
Periere mores, Ius, decus, honor, Pietas et Fides,
Et qui redire cum semel perit, nescit pudor.
Heus tu Corneli homo indignissime quem tellus ferat
His singulis te obstringes creditoribus tuo
Chriographo, quod eis intra duos menses velis
Argentum debitum solvere, ni faxis, singulis
Ut te in ius rapiani longe strictius permittimus;
Iam vero quod te tot viciis, atque impurissimo
Infamem scelere fecisti, omnium ex consortio
Exterminamus Studiosorum, et te ad decennium
Proscribimus, severe mandantes, ut crastino
Diluculo discedas ex hac urbe, quo lubet;
Vis haec quidem hercle est, quam nec ego nec cognati ferent.
Neque tu, neque cognati labefactarint leges bonas
Aut ferro aut verbis, corrigant vitam et mores tuos,
St quid valent.
Heus Rector me si tu proscripseris,
Clare heic dico omnibus, nemo â me accipiet nummulum.
Cave ne rem cogaris capite aut tergo solvere;
Illum in temperiae agitant et multae insaniae.
Quaeso agite mecum mitius; homo sum, humani a me nihil
Alienum esse arbitror.
Quid mitius tibi cupis?
Sententia lata semel, quam cras tabella publica
Memorabit aliis adulescentulis; Tu comprime os;
Atque facesse hinc.
Ut magnus vosmet perdat Iupiter!

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
