# Cornelius relegatus 1.5.2

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUINTI SCENA SECUNDA. CORNELIUS, SPECTRUM. Senarii.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.5.2

HI sunt loci atque hae regiones, imo et domus
In qua ego matus et educatus sum a parvulo;
Hanc subito adibo, ut cognoscam sinine adhuc mei
Superstites parentes: Aperi heus quiquis es!
Mom Mom!
Nihil moror, Diabol-homo, heus cito
Aperi.
Mom Mom.
Tu Diabol-homo quid hic tibi
Negotii in paternis aedibus?
Mom Mom.
Hei prater larvam umbratilem heic invenio nihil.
Ubi supellex? ubi vasa? ubi cistae? ubi?
Mom Mom;
Vaemisero ad restim rediitmihi;
Doleo, nullam esse in promptu; Hem restim mihi volo!
Mom Mom.
Ubi?
Mom Mom.
Ubi?
Mom Mom.
nunc video â trabibus,
Hac constringam gutur meum, sed tibi prius
Relinquo hos calceos, thoracem et pilum;
Fratres tuos miserescat huius corporis
Et animulae.
Corfoy, Raffoy, Curac!
Quid hoc? quid in his loculis qui mecum decidunt?
Graves sunt et praegnantes, inspiciam ilico;
Hui! si me nunc suspendam operam luserim
Meisque voluptatem inimicis creaverim.
Supreme Deus scrutator cordium omnium
Qui non vis peccatoris interitum, sed ut
Convertatur homo et vivat; tibi ago gratias,
Tu misero spem obtulisti insperatam mihi.
Nam ex Orco in vitam me revocasti hodie, quod hunc
Mihi adservasti thesaurum, pro quo tibi
Sit immortale decus, ibi laus, tibi gloria,
Finis licet nullus meorum criminum,
Finis tamen nullus tuae clementiae est.
Detestor nunc mea scelera, peccavi pater,
Miserere mei Deus; vitam pol corrigam;
Nunc sargo, quia in vado salutis haereo.
Ex hoc thesauro tantum depromam mihi
Pecuniae, meis quo creditoribus
Reddatur debitum: Fors si hoc audiverint
Professores, defensionis sub suo
Recipient me clypeo; tentabo; O gaudium!

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
