# Cornelius relegatus 1.5.3

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUINTI SCENA TERTIA. VOLATINUS, CORNELIUS. Senarii.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.5.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.5.3

Quam inique comparatum est, ut qui habent minus,
Minus etiam inveniant commodi, quemadmodum
Evenit mihi, Nam mihi gradiundum est calceis
Attritis, hac atque illac diffluentibus;
Tum pariter maximam aeris caliginem
Haec monstra nubium adferent continuo; Nam
Tam horrenda nunc imago tempestatis est,
Ut imminere haut absque causa quispiam
Mortalibus putet diem novissimum,
Est nempe Martii initium, quem ut autumant
Mundo fuisse mensium primum omnium;
Ita supicor fore omnium novissimum,
Nihilominus nunc oportet me currere
Per sonilum, tonitrum, crepitum, pluviam et grandines;
Quisnam ô Dii, quis illic est qui properat huc?
Nisi dubius adspectus meos fallat oculos;
Est quidam Cursor; procedam illi homini obviam,
Heus quo tendis?
Illud tua quidem refert parum;
Hominem hunc malum esse oportet: Unde autem venis?
Ex vicina urbe in qua est Academia.
quid ibi
Quaeso novi?
Nil nisi quod Princeps advenerat.
Princeps? quis?
Ignoro
Heus heus nunc vigilo mihi.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
