# Cornelius relegatus 1.5.4.1-37

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUINTI SCENA QUARTA. NESTOR cum comitatu, CORNELIUS. Octonarii., lines 1.5.4.1-1.5.4.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.5.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.5.4.1

Illustrissime Princeps, Dux et Domine mihi clementissime,
Dici solet, quem Dii seypatum volunt; huic plurimas
Vorandas esse molestias cnm praeparatis gaudiis.
Utrumque ego Princeps cum grandi sum expertus meo malo;
Nam quam diu vixi in Academia, voluptati obsequens
Semper fui; numquam sapientum illud dictum perponderans
Voluptatem esse malorum escam, quam subsequatur maeror, et
Infamis Mors: Ita autem pravo corruptus consortio
Animo inservivi, ut a Fectore atque Professoribus ad decem
Hinc sim prosoriptus annos; Unde tanta cunctis gaudiis
Mihi intercessit aegritudo animi, ut de laqueo ceperim
Cogitare, quo finirem vitam. Sed Deo sit gratia
Qui me Angelis tutatus, et eripuit me ex Orci faucibus,
Nam vix simulatque restim inieceram collo meo, statim
Disrumpit, ipse decido de mensa, ibi me marsupiis
Onerata pelvis plurimis a capite sequitur: spiritum
Fere interclusum recipio miser, inspicio marsupia,
Adeoque argento et auro plena offendi singula, mihi a
Parentibus meis praeter spem legata atque reposita;
Hoc hoc igitur thesauro faciam, ut Creditores, urbe in hae
Quos habeo, gaudeant, mihique multas gratias agant;
De reliquo autem meas Musas exhilarabo, et mea studia
Si Deus et Sors benigna adfulserit, pertexam sedulo;
Proin Dux clementissime, Musarum patrone maxume
Quando tuam erga alios benivolentiam perspeximus
Satis facilem, tantum mihi de illa impertias nunc obsecra
Eius ut aura atque commendatione fretus, a Scholae
Huius Rectore recipiar, et in numero rursum computer
Studentium; Promitto, me hercle, probitatem et diligentiam.
Noster Amor, quisquis es iuvenis, in cultores sapientiae
Et liberalium artium, nulli unquam praeclusus fuit;
At in impietate degentibus, iis indulgentiae fores
Oocludimus, praesertim quando nulla paenitudine
Ducuntur; decet hoc principem bonum, decet hoc omnes pies.
At clementissime Dn. Princeps me peccasse paenitet;
At lapientis proprium est, nihil quod paenitere unquam queat,
Facere.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
