# Cornelius relegatus 1.5.4.38-64

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, ACTUS QUINTI SCENA QUARTA. NESTOR cum comitatu, CORNELIUS. Octonarii., lines 1.5.4.38-1.5.4.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.5.4.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/1.5.4.38

Verum est, sed praeterita reprehendi mage quam corrigi
Possunt; et quod factum, quod gestum est, infectum fieri nequit,
Rerum natura prohibente.
Quid ergo designasti mali?
Hei hei prorsus pudet pigetque crimen omne prodere
Argentum omne a parentibus missum, confregi turpiter,
Multo me obstrinxi aere alieno, dies noctesque singulas
Sepelivi cum iocis, cum chartis, cum fritillo, et poculis.
Omnia dehinc feci quae impatiens iusserit et imperaverit
Lihido; insultavi Virginibus, et! sed hoc pudor vetat;
Effregi civium fores, atque ipsos ad mortem dedi.
Hinc illud exilium, hinc illae sunt curae, hinc illae lacrumae;
Placet quod crimina tua commemorasti, et deploras modo,
Displicet, in tot dehonestamenta te quod praecipita veris,
Unde haut immerito ab omni exterminatus es Scholastico
Coetu; Nam multituo semper succrescit peccantium
Quando remittendi peccati spes datur; et ubi ignoscentium
Venialis gratia est, ibi itur ad culpas facillime:
Sed quoniam proprium Principum est venias peccantibus
Largiri liberales; et concessiones mittere
Gratuitas lapsibus humanis, cum Magn. Rectore agam
Ut impetres, quod tibi cupis, tu deinceps vitam corrige,
Estoque memor, quod ingratt ac infelices casus tui
Tibi disciplina extiterint.
Habeo ô princeps clementissime
Tibi aeviternas gratias; O Sors quam puncto temporis
Mutaris! Nunc nunc teneo, quod Piscator primum ictus sapit.

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
