Latin
ACTUS QUINTI SCENA QUINTA. FRIDERICUS, CORNELIUS, Senarii.
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.5.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Diis visum est, ut poenae maneant suos
Auctores scelerum, aut intus supplicium luant;
Quo nil crudelius: Nec enim ullus Carnifex
In orbe inventus Conscientia acrior,
Quae non sinit mentem malam quiescere,
Hoc ipsum te iam expertum Corneli satis
Cognovi ex litteris Principis Illustrissimi
Nestoris, in quibus obtestatur, motus tuis
Precibus, ut recipiam te in Musaeum ordinem;
Et quamquam leges hoc vetent, tuque ipsus hao
Indignus videare indulgentia; attamen
Eo tandem Collegas permovi meos,
Ut intercessioni prote Principis
Dederint locum, tibique erat quod relliquum
Exilii tempus, singuli remiserint;
Verum istac lege, ut Creditoribus statim
Argentum quod debes dinumeres, et mihi
Porrectis manibus, heic meliora spondeas.
Magnifice domine Rector, ego primnm omnium
Deo omnipotenti laudes ago laetus lubens,
Quod is me castigarit, ut Patientiam
Didicerim, Tum vero illustrissimo Duci,
Tibique, adeoque tuis Collegis singulis
Et grates gratiasque habeo ter maxumas,
Quod me in Studentum numerum iterum adsciveritis;
Pol! posthac tibi quae potero et quae voles
Faciam; nec committam, ut rursum insimuler ab hinc
Altcuius facinoris mali.
Hoc faxit Deus;
O me felicem cuitam prospere omnia
Hodie evenerunt. Equidem vix apud me sum,
Prae gaudio atque tam repentino bono;
Sed ubi Harpax est? ubi Creditores relliqui?
Ibo intro ad eos, ut dinumerem pecuniam:
Vos nunc Valete Spectatores optumi,
Et si vobis nostri Cornelii placet
Fortuna; oro plausum date huic Comoediae.