Latin
Poem 14
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 14
Unproofread scanNot analysed yet
TEmpora lugebat Tragice Comoedia nostra,
Quod nullos mundo dent, habeantve viros,
Qui doctis salibus vitam procudere possent,
Et nomen mortis tollere de feretro:
Cum tamen immenso fecunda Tragoedia partu
Pullulet, et lacrimis gaudeat ipsa suis.
Hoc ratus indignum Wichgrevius, omne reducit,
Munditiae genus et Hellados et Latii.
Inducitque foro primum tristi agmine curas,
Et laceratis suspiria palliolis.
Albentes induta sinus mox gaudia profert:
Quis facies dulcem iubilat ad strepitum,
Invergitque sales toties, tanta arte striatos
Dulce Iovi Alcmenae sordeat ut gremium.
I nunc et nostro memora quoque Grecule seclo!
Semivirosque Deos, semideosque viros.
Samuel Dresemius Dithmarsus.