Latin
2.1 to 2.3
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
NE mirere, benivole Lector, cur CORNELIUS mea, mova forma adornata, iterum in lucem conspectumque hominum audet prosilire. Nota enim facta iis, quibus ipse dudum notus, id est, vitis doctrinae non pravae et examinis iudiciique perpensi, statim variis in locis cepit distrahi, in nonnullis etiam publicitus agi. Quod ipsum, dum Bibliopola Lubecensis, LAURENTIUS ALBERTI, fortean e re sua esse videbat, denuo sibi a me indulgeri contendebat, qui suis sumtibus, et Calcographi industria, emendatior publicae luci restitueretur, donaretur. Indulsi ego lubens. Vidi enim, et vidi non sine bile, quot …typographica, haud scio, cuius incuria irrepserant. Non paucae periodi distractae, multae distinctiones neglectae, compluria denique verba ex praescripto exemplari omissa. Quae omnia, cum non minus ipsam argumenti dignitatem, quam meum quoque in scribendis Comaediis studium plane infirmarent, et Zoilorum concioni, quasi risui et ludibrio exponerent; non adeo Cornelium a tineis et blattis arrodi sum passus, ut potius ab iis eam liberarem, et comparili opera clandestini cuiusdam inimici dicam an importune malevoli vaniloquia, et criminationes detegerem. Age igitur tu altioris scilicet intelligentiae Doctor, qui stentoria voce tam audacter carpis, quae vix ac ne vix quidem capis; iterum, in tam sancto vestibulo, singulas CORNELII non modo Philyras sed folia quoque, censoria tua virgula perstringe; nihilque in iis, quod vel ad pietatem, vel modestiam, vel elegantem litteraturam faciat, reperiri, tamquam ex Tripode quodam detonare non erubesce. Maxime autem hoc, ista tua gravitate, supercilio miro, atque oculis emissitiis, apud eum conare, qui albus an ater sis, ipse omnino nesciat. Insensum scilicet (ita mihi persuadeo, quamvis tui odii in me concepti causam, aeque sciam cum ignarissimis) facere me tentas iis, qui, cum ipsi ex albo sint Pietatis, Eruditionis, Integritatis, maiori me fortean complectantur benivolentia, atque te. At vero (nam et hoc mihi persuadeo) illi ipsi, pro ea, qua praediti sunt prudentia, impudentiam tuam graviori cum adfectu detestabuntur: et Comoediam meam vicissim eo alacrius deinceps perlustrabunt, laudabunt, amabunt. Si quid enim tu in ea invenisses, legisses; quod aut ingenuos Musarum alumnos offenderet, aut ipsam pietatem infirmaret, aut elegantem litteraturam deformaret; de eo quidem me utpote auctorem, incoram admonuisses. et quod Religionis acrem defensorem, quod bonarum litterarum validum propugnatorem, quod morum patronum mirum decet, fecisses. Iam vero, cum aliter egeris, tale te quiddam animo agitare tuo, existimo, quale pictorem olim, nescio quem, machinatum suisse, scribit Plutarchus. Is, cum Gallos aliquot sane quam infeliciter pinxisset, puerum adsidere tabulae iussit, qui veros Gallos quam longissime inde abigeret: ne, si illt proprius accessissent; tum ineptitudo Gallorum suorum, facilius deprehendi a quovis posset: Ita etiam nunc tu, cum ipse aliud nihil, nisi nugas quasdam, et ex vetulis fraudulenter fictas novitates aliis inculces;