Latin
M. ALBERTI WICHGREVI HamburgI SATURA IN VETULLAM, Ex cuius nomine per
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 2.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Viri clarissimi. SIC nunc fit, Livor, ut Aristonymus dicebat, veluti flagitiosus imperator, arma convertit in cives bonos et innoxios: Et qui excellere aliqua in re conantur statim adflat et adurit indignationis illa aura. Sed ô felix, qui ad tempus, Candidatus Patientiae, humanis didicit ignoscere lapsibus, et impudentiae coecitatem veniali donare concessione. Ad tempus, dico, ad tempus! Morus enim mihi ille, quisquis sit, qui nimium studet oblivionem inducere iniuriae, et a sensu penitus offensionis abscedere. Scio quid praecipiat Altissimus: at hic ipse non vetuit, honestum nomen defendere, bonam famam tueri, Spartam quam nactus, ornare. Scilicet hoc virtutis opus. Quod ergo V. Cl. in VETULLAM meam (cuius in me excusatio nullo mansuetudinis et Charitatis Spiritu tincta, sed atro virulentiae sale perfusa, ac venenatis maledicentiae aculeis fuit infesta) hanc SATURAM scribere ausus fuerim, spero, hoc ipsum comprobabitis. Idque eo lubentius, quod non omnes (absit) sed unicam tantum illam meam VETULLAM calamo meo depinxerim, perstrinxerim. De reliquis enim melius sentio, quarum multae pietatem amant, colunt aequitatem, veritatem amplectuntur. Hanc autem SATURAM, vobis, V. Cl. consecratam volo, vel ea potissimum de causa, quod ex viro-iuvene doctiss. amicorum meorum facile optumo, Dn. THEODORO PLONNIES, qui nunc-nuper vobis adfuit, intellexerim, vos mihi ex animo favere, unde benivolentiae vestrae radios mihi elicere discupio, rogans enixe, ut si fortean mea VETULLA me e sua Repub. eicere conetur, mihi ad vestrum clypeum pateat aditus: Accipire igitur eam, qua polletis humanitate, et cum a vestris administrationibus dabitur otii locus, perlustrate, meque amate. Rostochii, Anno 99. 20. IXbris. Albertus Wichgrevius