# Cornelius relegatus 2.4-6

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus, 2.4 to 2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albert-wichgreve/cornelius-relegatus/2.4

mira quadam arte, id agis, ne quid unquam verae pietatis, eruditionis et morum, auribus et oculis aliorum, ex mea Comoedia admoveatur: Quae si contingat illis gustare semel, actum fuerit de tuo regno; atque sic libentius deinceps alii meas, quales quales lucubrationes emerint, legerint, quam tuis Leptologiis vacuas dederint aures. Hinc illae lacrumae; haec illa est Helena, pro qua tamquam pro aris et focis, extrema omnia tibi ferenda putas. Pol si tu ipse quid consimili in Comicorum genere fingere et pingere conareris; vereor id ne accideret tibi, quod vulpi olim nescio cui. Illa enim pira ea vituperasse dicitur, quae ex arbore decutere ipsa non posset. Adeo idoneus mihi tu videris ad scribendas bonas fabu las, ut tibi facilius multo fuerit, restitantem tergiversantemque educere ab inferis Cerberum, aut obtruncare Atlantem et Herculem, quo caelum ruat. Neque vero etiam me vel tantillum movet, quod nescio quem habere te, gaudeas, qui insusurrarit, experientia, experientia inquam, rerum exquisita eos imbutos esse oportere, imo et aetate grandiori, qui fabulas scribere volent: idque audisse se aliquando ex magno quodam Poeta, qui etiamnum in mortalium computatur numero, adfirmarit. Bene! Bene! Arrige aures huc Pamphile, non es deceptus. Experien tiam hic requiri, non nego; Compluribus quoque annis opus, imo peropus esse, lubens concedo: num autem tam exquisitam et multiiugam experientiam ad meam depingendam CORNELIUM, ipsa necessitas suo quodam iure flagitarit; hoc vero, hoc illud est, quod dubitem, et iccirco exte atque admonitore tuo rogatum velim. Et licet ipse nondum sim obsitus canis, ac annorum vetustate frigidus, atque ita redditus prudentior; per aetatis tamen gradus, relictis nucibus ad viriles metas perveni, adeoque annos triginta, Altissimi indultu iam sum permensus. Quorum decem integros in talibus contrivi Academiis, in quibus huiusmodi mores, quales in CORNELIO mea, stylo et filo comico depictos vides, videre cottidie et observare valui. Quid autem in ipsa Comoedia, per ingenioli mei (quod quam exiguum sit, ipse pernovi) lusum, praestare potuerim, absit longissime ut ego dicam. Dicunt illud tibi Carmina aliorum, queis tu ne matulam quidem ut porrigas, dignus. Illi ipsi, vel me tacente, Livore rumpente; parati erunt, uberiori etiam, si optem, elogio de meo studio, industria, et vitae integritate, reddere rationem; quantum vis tu etiam blateres, quid iuvet , vel de mea ruditate, vel in demandata mihi provincia, negligentia. Quamobrem pergas licet, qua cepisti homo Candide, et salsissimis salibus ludas, quoties libet in hominem dissimilimum tui. Interim Hippocrates mihi in mente;

---

Albert Wichgreve, Cornelius relegatus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/wichgreviuscornelius.xml.
