Latin
BENIVOLO LECTORI S. P.
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ut venena, inquit, omnia impense discunt et inquirunt Medici, quo facilior sit eorum cautio: ita artes fraudesque hominum scire expedit, non ut iis utamur, sed ut provide ab iis caveamus. Et profecto, ut tela quae in aerem mittuntur, ire videntur, non tamen eunt, sic malorum calumniae bonos non tangunt. Tu vero mibi illud expende, Benevole Lector, quantum fidei talibus hominibus sit habendum in rebus aliis, quibus ad facienda haec sacra illa auri fames est in causa ut velint, impudentia, ut aufint: Et dubito nullus, quin haec CORNELIUS, alio, ut vides, vestitu decorata, gratior tibi sit, quam fuerit. Vale feliciter. Pritzvvaldiae ex meo Museo Anno 1600.