Latin
Poem 7
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 7
Unproofread scanNot analysed yet
SI linguam Pueri moresque Poeta figurat:
Si rude adhuc pectus praeceptis instruit, ut quae
Sint fugienda Puer fugiat, faciendaque, recte
Designet: quis te neget, Alberte, esse Poetam?
Tu pestes nobis studiorum ita pingis aperte;
Quae sunt Ambitio: Sophies persuasio: quidvis
Audendi furor: ebrietas: malesuada libido;
Ut nec Lysippus melius te duceret aera
Corneli illius vultum simulantia: perge
Wichgrevi, et cane grata Deo, cane grata Iuventae.
M. Ioannes Simonius Rhetorices Professor publicus F.