# Ars loquendi et tacendi 1.118-125

Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi, Lines 1.118-1.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/ars-loquendi-et-tacendi/1.118

Audias ergo plurima, respondeas vero pauca. Nam ut ait Socrates: In omnibusplacere poteris, si gesseris optima et locutus fueris pauca.
e. In qualitate denique loquendi modum requiras, scilicet dicendo bene.Scriptum est enim: Principium amicitiæ est bene loqui, male dicere veroexordium inimicitiarum. Dicenda igitur sunt verba læta, honesta, lucida,simplicia; plano ore, vultu quieto, facie composita, sine immoderato cachinno,clamore nullo proferenda. De quibus Salomo dicit: Favus mellis, compositaverba: dulcedo animæ et sanitas ossium.
Et hæc ad expositionem et intelligentiam hujus dictionis Quomodo dicta sufficiant.
Quando loquendum et dicendum sit, et quo ordine .
Superest denique videre de intelligentia et expositione hujus adverbii Quando .Certe istud Quando , tempus requirit. Requiras ergo diligenter tempussimul et ordinem.
a. Ait enim Jesus Sidrach: Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivusautem et imprudens non observabit tempus. Servando ergo tempus sequarisverbum Salomonis dicentis: Tempus dicendi, tempus tacendi. Magna enim resest vocis et silentii temperamentum. Unde Seneca dicit: Serva itaque silentium,donec loqui tibi fuerit necessarium. Et non solum tuum silentium serva,sed etiam aliorum expecta. Expectare ergo debes dicendi tempus, donec tibipræbeat auditum. Ait enim Jesus Sidrach: «Ubi non est auditus, non effundassermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.» Importuna enimest narratio tua, quando tibi non præbetur auditus, et est quasi musicain luctu . Nam ut idem ait: Musica in luctu importuna narratio; et quinarrat verbum non attendenti, quasi qui excitat dormientem a gravi somno.
Et non solum in dicendo aliis, sed etiam in respondendo tempus expectaredebes. Nam scriptum est: Ne properes respondere, donec finis fuerit interrogationis.Nam ut ait Salomo: Qui prius respondet, antequam audiat, stultum se essedemonstrat et confusione dignum.
Similiter qui prius loquitur, antequam discat, ad contemptum et irrisionemproperat. Unde Jesus Sidrach dicit: Ante judicium para justitiam, et antequamloquaris, disce singula.

---

Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus/albertanus.arsloquendi.shtml.
