Latin · ~7 min
Lines 1.17-1.78
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.17-78
Not analysed yet
Consilium arcanum tacito committe sodali.
Corporis auxilium medico committe fideli.
Inimico autem non multum loquaris, nec secreta tua illi detegas. Hoc pulchredocet, qui ait:
Nec confidatis secreta nec detegatis
Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
Et alibi idem dixit:
Nulla fides hosti tibi sit qui talia nosti.
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis.
Et hoc dico tibi, etiam si cum inimico in gratiam redieris. Scriptum estenim: «Cum inimico nemo tuto in gratiam redit.» Vapor enim odii semperlatet in pectore inimici. Unde Seneca: Nunquam, ubi diu fuit ignis, deficitvapor. Quare idem ait: Pro amico potius expedit occidi, quam cum inimicovivere. Unde et Salomo: «Inimico antiquo ne credas in æternum: et sihumilis vadat et curvus, non credas illi,» captus enim est utilitate etnon amicitia: revertitur voluntate, ut capiat fugiendo, quæ non potuitprosequendo. Et alibi idem verbum horribile dicit: In oculis tuis illacrimabiturinimicus, et si viderit tempus, non satiabitur sanguine tuo. Et PetrusAlfonsius dixit: «Ne associes te inimicis tuis, quum alios poteris reperiresocios; quæ enim mala egeris, notabunt; quæ vero bona fiunt, denigrabunt.» Cum omnibus denique caute loquendum et faciendum est; quia multi credunturamici, qui re vera sunt inimici. Nam omnes ignotos quasi inimicos suspicandosasserit; ait enim: Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi prius eum cognoveris; et si quisquam in via tibi ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit,dic te longius ire quam disposueris. Et si detulerit lanceam, vade a dextris:si ensem, vade a sinistris.
Secundum punctum. Requiras, utrum insipienti, an sapienti loquaris. Ait enim Salomo: In auribus insipientium ne loquaris, quia despiciunt doctrinameloquii tui. Et iterum: Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatursive rideat, non inveniet requiem. Et iterum: Non recipit stultus verbaprudentiæ, nisi ea dixeris, quæ versantur in corde suo. Et Jesus Sidrach: Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam, et in fine narrationisdicet: Quis est hic?